[ULPIANUS libro trigesimo secundo ad Sabinum. ] §24.1.21.prSi quis pro uxore sua uectigal, quod in itinere praestari solet, soluisset, an quasi locupletiore ea facta exactio fiat, an uero nulla sit donatio? et magis puto non interdictum hoc, maxime si ipsius causa profecta est.
[乌尔比安《论萨比努斯》第32卷] 如果有人替其妻支付了旅途中通常需要缴纳的关税,是否应当因她变得更富裕而进行追偿,或者这其实根本不是赠与? 我更倾向于认为,这是不被禁止的,特别是如果她是为了他自己的缘故而出发的。
nam et Papinianus libro quarto responsorum scripsit uecturas uxoris et ministeriorum eius uirum itineris sui causa datas repetere non posse: iter autem fuisse uidetur uiri causa et cum uxor ad uirum peruenit.
因为帕比尼安在《解答集》第四卷中也写道,丈夫不能追回为了自己旅行的缘故而支付的妻子及其侍从的旅费:而当妻子前往丈夫处时,旅行也被视为是为了丈夫的缘故。
nec interesse, an aliquid de uecturis in contrahendo matrimonio conuenerit: non enim donat, qui necessariis oneribus succurrit, ergo et si consensu mariti profecta est mulier propter suas necessarias causas et aliquid maritus expensarum nomine ei praestiterit, hoc reuocandum non est.
并且,在缔结婚姻时是否就旅费达成了某种协议,这并不重要:因为承担必要负担的人并非在进行赠与,因而,即使妻子在丈夫同意下为了她自己必要的缘故而出发,且丈夫以费用的名义向她支付了某些款项,这也不得撤销。
§24.1.21.1Si uxor uiro dotem promiserit et dotis usuras, sine dubio dicendum est peti usuras posse, quia non est ista donatio, cum pro oneribus matrimonii petantur.
如果妻子向丈夫允诺了嫁妆及嫁妆的利息,毫无疑问应当认为该利息是可以请求的,因为这并不是赠与,因为利息是为了婚姻的负担而请求的。
quid tamen, si maritus uxori petitionem earum remiserit? eadem erit quaestio, an donatio sit illicita: et Iulianus hoc diceret: quod uerum est.
然而,如果丈夫向妻子免除了该利息的请求权,情况又如何? 同样会出现这是否为非法赠与的问题:尤里安会这样认为,而这是正确的。
plane si conuenerat, uti se mulier pasceret suosque homines idcirco passus est eam dote sua frui, ut se suosque aleret, expeditum erit: puto enim non posse ab ea peti quasi donatum, quod compensatum est.
显然,如果曾有约定由妻子供养她自己及其仆人,且丈夫因此允许她享有其嫁妆的收益以便她供养她自己及其仆人,那么问题就很简单了:因为我认为,已经抵销的部分不能作为赠与向她追偿。