[IAUOLENUS libro undecimo epistularum. ] §24.1.20.prSi is seruus, qui uxori mortis causa donatus est, prius quam uir decederet stipulatus est, in pendenti puto esse causam obligationis, donec uir aut moriatur aut suspicione mortis, propter quam donauit, liberetur: quidquid autem eorum inciderit, quod donationem aut peremat aut confirmet, id quoque causam stipulationis aut confirmabit aut resoluet.
[IAUOLENUS libro undecimo epistularum.] 如果因死因赠与而被赠与妻子的奴隶,在丈夫去世前进行了问答契约,我认为债权的效力处于悬而未决的状态,直到丈夫去世,或者摆脱促使他进行赠与的对死亡的恐惧。 但是,在那些或使赠与消灭、或使赠与确定的事件中,无论发生何者,也将同样使问答契约的效力确定或消除。