[ULPIANUS libro trigesimo secundo ad Sabinum. ] §24.1.11.prSed interim res non statim fiunt eius cui donatae sunt, sed tunc demum, cum mors insecuta est: medio igitur tempore dominium remanet apud eum qui donauit.
[ULPIANUS libro trigesimo secundo ad Sabinum.] 但在此期间,财产并不立即归于受赠人,而只有在死亡发生之后,才归其所有:因此,在过渡期间,所有权仍属于赠与人。
§24.1.11.1Sed quod dicitur mortis causa donationem inter uirum et uxorem ualere, ita uerum est, ut non solum ea donatio ualeat secundum Iulianum, quae hoc animo fit, ut tunc res fiat uxoris uel mariti, cum mors insequetur, sed omnis mortis causa donatio.
但是,所谓夫妻间的因死赠与有效,按尤里安的观点,其真实性在于:不仅那种出于在死亡发生时财产才归属于妻或夫之意图而作出的赠与有效,而且一切因死赠与皆为有效。
§24.1.11.2Quando itaque non retro agatur donatio, emergunt uitia, ut Marcellus animaduertit in specie huiusmodi.
因此,在赠与不溯及既往的情况下,就会出现瑕疵,正如马尔切鲁斯在如下案件中所指出的。
maritus uxori mortis causa donatum uoluit: interposuit mulier filium familias, qui a marito acciperet eique traderet: deinde, cum moritur maritus, pater familias inuenitur: an ualeat traditio? et ait consequens esse dici traditionem ualere, quia sui iuris effectus est eo tempore, ad quod traditio redigitur, id est cum maritus moriebatur.
丈夫意欲向妻子作因死赠与:妻子介入了一个家子,由其从丈夫处接受并转交给自己:随后,在丈夫死亡时,该家子已成为家父:交付是否有效? 他认为,主张交付有效是顺理成章的,因为在交付所归属的时间,即丈夫死亡时,他已经成为自权人。
§24.1.11.3Idem ait: placuisse scio Sabinianis, si filiae familias uxori maritus tradet, donationem eius cum omni suo emolumento fieri, si uiuo adhuc marito sui iuris fuerit effecta.
同一学者又说:我知道萨宾派曾赞同:如果丈夫向身为家女的妻子进行交付,若在丈夫尚生存时她已成为自权人,则该赠与连同其一切收益均告成立。
quod et Iulianus libro septimo decimo digestorum probat.
尤里安在《学说汇纂》第十七卷中也赞同此点。
§24.1.11.4Proinde et si uxor marito filio familias mortis causa tradat et is sui iuris effectus sit, sine dubio dicemus ipsius fieri.
因此,如果妻子因死向身为家子的丈夫进行交付,而该丈夫已成为自权人,我们毫无疑问应当认为,该财产归其所有。
§24.1.11.5Per contrarium quoque si uxor donauerit mortis causa patri familias marito et mortis eius tempore filius familias inueniatur, patri erit nunc emolumentum quaesitum.
相反,如果妻子因死向身为家父的丈夫赠与,而在她死亡时,该丈夫已成为家子,那么该收益现在将由其家父取得。
§24.1.11.6Consequenter Scaeuola apud Marcellum notat, si seruum interposuit mulier, ut ei tradatur mortis causa, isque adhuc seruus dederit mulieri, deinde mortis tempore liber inueniatur, tantundem esse dicendum.
同样,斯凯沃拉在马尔切鲁斯的注记中指出:如果妇女介入了一个奴隶,以便因死向该奴隶进行交付,而他在仍是奴隶时将物交给了该妇女,随后在死亡时该奴隶已成为自由人,那么应当得出同样的结论。
§24.1.11.7Idem Marcellus tractat, si is qui interpositus est, posteaquam dederit mulieri, decesserit uiuo adhuc donatore, donationem euanescere, quia debeat aliquo momento interposito fieri et sic ad mulierem transire: quod ita procedit, si ea cui donabatur eum interposuit, non is qui donabat.
马尔切鲁斯同样论述道:如果被介入的人在向该妇女交付之后、在赠与人仍生存时死亡,则赠与归于消灭,因为该赠与必须在中间人介在的某一时刻成立,并以此方式转移给该妇女。 这仅在受赠人即妇女介入他、而非赠与人即丈夫介入他的情况下才适用。
porro si a marito interpositus est, et res ipsius statim facta est et, si ante mortem mariti tradiderit et decesserit, traditio eius egit aliquid, ut tamen haec traditio pendeat, donec mors sequatur.
此外,如果他是被丈夫介入的,则财产立即归其所有,且如果他在丈夫死亡前进行了交付并死亡,他的交付已产生某种效果,尽管这一交付一直处于悬而未决的状态,直到死亡发生。
§24.1.11.8Si uxor rem Titio dederit, ut is marito mortis causa traderet eaque defuncta inuitis heredibus eius Titius marito dederit, interest, utrum a muliere sit interpositus Titius an uero a marito cui donabatur: si a muliere interpositus est, obligabit se condictione, si marito tradiderit, si autem a marito sit interpositus, mortua muliere confestim fundus efficietur eius quem maritus interposuit et actionem ipse maritus cum eo habebit.
如果妻子将物交给提修斯,以便其因死向丈夫进行交付,而在妻子死亡后,提修斯违背其继承人的意愿将物交给了丈夫,那么,提修斯是由该妇女介入的,还是由作为受赠人的丈夫介入的,这至关重要:如果是被该妇女介入的,若他向丈夫进行了交付,他将因不当得利返还请求权而承担义务;但如果是被丈夫介入的,则在该妇女死亡时,土地立即成为丈夫所介入之人的财产,且丈夫本人将对该人享有诉权。
§24.1.11.9Si uxor rem, quam a marito suo mortis causa acceperat, uiuo eo alii tradiderit, nihil agitur ea traditione, quia non ante ultimum uitae tempus mulieris fuit.
如果妻子在丈夫生存时,将自己因死从丈夫处接受的物交付给他人,则该交付不产生任何效果,因为在妻子生命的最后时刻之前,该物并不属于她。
plane in quibus casibus placeat retro agi donationem, etiam sequens traditio a muliere facta in pendenti habebitur.
显然,在同意赠与溯及既往的情况下,即使是妻子随后作出的交付也将处于悬而未决的状态。
§24.1.11.10Si maritus uxori donauerit mortis causa eaque diuerterit, an dissoluatur donatio? Iulianus scripsit infirmari donationem nec impendere.
如果丈夫因死向妻子赠与,而妻子离婚,赠与是否解除? 尤里安写道,赠与归于无效,不再具有效力。
§24.1.11.11Idem ait, si diuortii causa facta sit donatio, ualere:
同一学者又说,如果赠与是因离婚而作出的,则有效: