[ULPIANUS libro quinto de adulteriis. ] §23.5.13.prDotale praedium accipere debemus tam urbanum quam rusticum: ad omne enim aedificium lex Iulia pertinebit.
[乌尔比安,著《论通奸》第五卷] 我们应当将嫁妆土地理解为既包括城市土地也包括乡村土地:因为《尤里乌斯法》适用于所有建筑物。
§23.5.13.1Praedii appellatione etiam pars continetur.
“土地”这一名称也包含其一部分。
proinde siue totum praedium in dotem sit datum siue pars praedii, alienari non poterit: et hoc iure utimur.
因此,无论是整个土地还是土地的一部分被作为嫁妆赠予,都不能被转让:我们适用的正是这一法律规则。
§23.5.13.2Dotale praedium sic accipimus, cum dominium so marito quaesitum est, ut tunc demum alienatio prohibeatur.
我们如此理解“嫁妆土地”:即当所有权由丈夫取得时,只有在此时,转让才被禁止。
§23.5.13.3Heredi quoque mulieris idem auxilium praestabitur, quod mulieri praestabatur.
对妻子的继承人,也应提供与曾提供给妻子的相同救济。
§23.5.13.4Si uxore herede instituta fundus dotalis fuerit legatus, si quidem deductis legatis mulier quantitatem dotis in hereditatem habitura est, ualet legatum, si minus, an non ualeat, quaeritur.
如果妻子被指定为继承人,而作为嫁妆的土地被遗赠,若在扣除遗赠后,妻子在继承财产中仍能保有相当于嫁妆的数额,则遗赠有效;如果不足,则会产生该遗赠是否无效的问题。
Scaeuola, et si non totus, sed uel aliqua pars ex eo uindicari possit, si modo aliqua pars ad dotem supplendam desit, id dumtaxat ex eo remanere apud mulierem ait, quod quantitati dotis deest.
斯凯沃拉认为,即使不能收回全部而只能收回其中的一部分,只要在补充嫁妆时有所不足,那么该土地中只有相当于嫁妆不足额的部分留在妻子手中。