[ULPIANUS libro trigesimo primo ad Sabinum. ] §23.4.4.prSi conuenerit, ut fructus in dotem conuerteretur, an ualeat conuentio? et Marcellus ait libro octauo digestorum conuentionem non ualere: prope enim indotatam mulierem hoc pacto fieri.
[乌尔比安,《依萨比努斯书》第三十一卷] 如果约定将收获物转化为嫁妆,该约定是否有效? 马尔切鲁斯在《学说汇纂》第八卷中认为,该约定无效,因为通过这一契约,妻子几乎沦为无嫁妆者。
sed ita distinguit, ut, si quidem fundum in dotem dederit mulier ita, ut maritus fructus redderet, non esse ratum pactum: idemque esse et si usum fructum in dotem hoc pacto dedit.
但他作了如下区分:如果妻子给付土地作为嫁妆,而条件是丈夫应当归还收获物,则该契约无效;若她依此契约给付用益权作为嫁妆,结果亦同。
quod si conuenisset de fructibus reddendis, hoc est ut in dote essent fructus quosquos percepisset, et fundus uel usus fructus in hoc traditus est, non ut fundus uel fructus fieret dotalis, sed ut fructus perciperet dotis futuros, cogendum de dote actione fructus reddere.
然而,如果曾就归还收获物达成约定,即他所收取的任何收获物都应当属于嫁妆,且交付土地或用益权正是为此目的——并非为了使土地或用益权本身成为嫁妆,而是为了让他收取未来将成为嫁妆的收获物——则应当通过嫁妆之诉强制其归还收获物。
erunt igitur in dote fructus et fruetur iste usuris, quae ex fructibus collectis et in sortem redactis percipi possunt.
因此,收获物将包含在嫁妆中,而该丈夫将享有从收回并转为本金的收获物中所能收取的利息。
ego utrubique arbitror interesse, qua contemplatione dos sit data, ut, si ob hoc ei maiorem dotem mulier dedit, quia fructus uolebat esse dotis contento marito ea pecunia quae ex usuris redituum colligitur, posse dici conuentionem ualere: nec enim uidetur sterilis esse dos.
我认为在上述两种情况下,关键在于给付嫁妆时是出于何种考虑:如果妻子因此给予了丈夫更丰厚的嫁妆,因为她希望收获物成为嫁妆,而丈夫则满足于从该收益利息中所收回的资金,那么就可以说该约定有效;因为嫁妆似乎并不是无益的。
finge quadragena annua esse reditus apud eum, qui non acciperet in dotem, nisi hoc conuenisset, plus trecentum: uti boni consuleret tam uberem dotem consecutus.
假设他在每年有四万的收益,若非达成此约定,他本不会接受超过三百的嫁妆,以便在获得如此丰厚的嫁妆后能够感到满意。
et quid dicimus, si pactum tale interuenit, ut maritus fructus in dotem conuerteret et mulier se suosque aleret tuereturue et uniuersa onera sua expediret? quare non dicas conuentionem ualere?
如果介入了这样的契约,即丈夫将收获物转化为嫁妆,而妻子则赡养并保护自己及其家人,并清偿其自身的一切负担,我们又该怎么说呢? 你为什么不说该约定有效呢?