[TRYFONINUS libro decimo disputationum. ] §23.4.30.prBaebius Marcellus Baebio Marullo dotis filiae suae nomine centena promiserat et conuenerat inter eos, ne ea dos constante matrimonio peteretur, uel si post mortem patris in matrimonio sine liberis filia decessisset, ut dimidia dos apud Marullum remaneret, dimidia fratri mulieris restitueretur: eaque etiam in stipulationem deducta erant.
[特里丰尼努斯,《讨论集》第十卷] 贝比乌斯·马尔切卢斯曾承诺贝比乌斯·马鲁卢斯,以其女儿的名义给付一百作为持参金,且双方约定,在婚姻存续期间不得请求该持参金,或者如果女儿在父亲死后于婚姻存续期间且无子嗣的情况下去世,则半数持参金保留在马鲁卢斯处,半数返还给该女子的兄弟;这些条款亦被写入了要式口头约定中。
mortuo Marcello, filio et filia superstitibus, dote uniuersa filiae praelegata Marullus nata filia diuerterat et mulier decesserat fratre suo et filia ex partibus aequis heredibus relictis.
马尔切卢斯去世,留下儿子和女儿,且全部持参金已被先遗赠给女儿;马鲁卢斯在女儿出生后离婚,随后该女子去世,留下其兄弟和自己的女儿作为等额继承人。
apud Petronium Magnum praetorem Marullus ab herede filio Marcelli ex dotis promissione uniuersam dotem petebat illa coniectura, quasi inter duos placuisset nullo filiorum exstante mortua muliere partem dotis remanere apud maritum, magis conuenisset utique totam eius esse dotem, si filium filiamue habuisset.
在法官佩特罗尼乌斯·马格努斯面前,马鲁卢斯依据持参金承诺,向马尔切卢斯的继承人(即其儿子)请求给付全部持参金,其推论是:既然双方曾约定在无子嗣存活而女子去世时,部分持参金保留在丈夫处,那么如果她育有儿子或女儿,则全部持参金更应当属于丈夫。
ex diuerso respondebatur pacti quidem uulgaris exceptionem etiam heredi proficere: sed in specie, quae proponitur, non quasi heres mulieris ex persona defunctae se exceptione pacti tuebitur, sed ipse erat ille, qui etiam uiua muliere, si ab eo dos peteretur, potuisset ea exceptione Marullum, quia diuortium factum erat, summouere, eandemque defensionem etiam post mortem sororis suae retinebat.
相反地,有人回答说,普通约定的抗辩固然对继承人也有利,但在所呈报的特定案件中,他并非作为该女子的继承人、以死者的身份通过约定抗辩进行自卫。 相反,是他本人在女子生前,如果被请求给付持参金,本就可以因已发生离婚而通过该抗辩驳回马鲁卢斯,且在姐妹死后他仍保留了同样的防御手段。
itaque placuit eum ab ea petitione absolui nulla ex hac sententia facta derogatione fideicommissi petitioni, quam iure hereditario per filiam heres uxoris Marullus in parte dimidia habebat.
因此,决定免除其该项请求的债务,且该判决绝不减损马鲁卢斯作为妻子的继承人、通过其女儿依继承权在半数份额内所享有的信托遗赠请求权。