[Paulus libro trigesimo quinto ad edictum. ] §23.4.20.prOb res quoque donatas uel amotas uel impensas factas tunc facta pactio ualebit, id est post diuortium.
[保罗,《告示评注》第三十五卷] 对于赠与的物品、被移走的物品或已支出的费用,在此时(即离婚后)达成的约定也是有效的。
§23.4.20.1Si extraneus de suo daturus sit dotem, quidquid uult pacisci et ignorante muliere, sicut et stipulari potest: legem enim suae rei dicit: postquam uero dederit, pacisci consentiente muliere debet.
如果外人将用自己的财产提供嫁资,即使在女方不知情的情况下,他也可以约定他所希望的任何内容,正如他也可以进行要约言词受约一样;因为他是为自己的财产设定条件。 但在他实际提供嫁资之后,他必须在女方同意的情况下进行约定。
§23.4.20.2Si conuenerit, ne a muliere neue a patre dos petatur, heres non habebit exceptionem.
如果约定不得向女方或其父亲请求交付嫁资,则继承人将不享有抗辩权。
sed si conuenerit, ne manente matrimonio uiuo patre petatur, mortuo patre statim exigitur, et, si non petierit maritus, tenebitur huius culpae nomine, si dos exigi potuerit: nisi forte ante diremptum sit matrimonium, quam facultatem petendi haberet.
但是,如果约定在婚姻存续期间且父亲在世时不得请求,那么在父亲去世时,应立即请求交付;如果丈夫未予请求,在嫁资原本可以被请求的情况下,他将因该过失而承担责任,除非在享有请求机会之前婚姻已经消灭。