[ULPIANUS libro trigesimo quarto ad edictum. ] §23.4.11.prCum pater dotem pollicitus fuerit et paciscatur, ne se uiuo petatur neue constante matrimonio dos petatur, ita pactum interpretandum diuus Seuerus constituit, quasi adiectum esset se uiuo: hoc enim ita accipiendum esse contemplatione paternae pietatis et contrahensium uoluntatis, ut posterior quoque pars conuentionis ad uitam patris relata uideatur, ne diuersa sententia fructum dotis ab oneribus matrimonii separet quodque indignissimum est, inducat ut non habuisse dotem existimetur.
[乌尔比安,《告示注》第三十四卷] 当父亲承诺了嫁妆,并约定在其有生之年不得请求返还,且在婚姻存续期间也不得请求返还嫁妆时,神君塞维鲁规定,应当将该合意解释为如同附加了“在其有生之年”这一条件:因为考虑到父亲的慈爱和缔约双方的意愿,应当这样理解,即合意的后半部分也被视为与父亲的寿命相关联,以免相反的判决将嫁妆的收益与婚姻的负担相分离,并且——这是最不公正的——导致其被视为未曾拥有嫁妆。
quo rescripto hoc effectum est, ut, si quidem uiuo patre decesserit filia aut sine culpa sua diuorterit, omnimodo dos peti non possit, constante autem matrimonio mortuo patre peti possit.
通过该敕答,其效果是:如果女儿在父亲有生之年确实去世或非因其自身过错而离婚,则在任何情况下都不得请求返还嫁妆;但若在父亲去世后婚姻仍然存续,则可以请求返还。