[IDEM libro undecimo disputationum. ] §23.3.78.prCum in fundo mariti habens mulier usum fructum dotis causa eum marito dedit, quamuis ab ea usus fructus decesserit, maritus tamen non usum fructum habet, sed suo fundo quasi dominus utitur, consecutus per dotem plenam fundi proprietatem, non separatam usu fructu, nec est, quod non utendo maritus amittat.
[同上,《论辩集》第十一卷]当在丈夫的土地上享有使用收益权的女子将该权利作为嫁妆给付给丈夫时,虽然该使用收益权自她手中脱离,但丈夫并不因此享有一项使用收益权,而是如同所有人一样使用自己的土地。 这是因为他通过嫁妆获得了未与使用收益权分离的完整的土地所有权,且不存在丈夫因不使用而丧失该权利的风险。
diuortio autem facto constituet in eodem fundo usum fructum mulieri.
但在离婚发生时,他应当在同一土地上为该女子设定使用收益权。
quod si in matrimonio decesserit uxor, nihil emolumenti ob dotem habere uidetur maritus, quia et si uxorem eam non duxisset, fructuariae morte finitus usus fructus ad proprietatem rediret: ideoque nec in funus confert mulieris.
然而,如果妻子在婚姻存续期间死亡,丈夫不被视为因嫁妆而获得任何实益,因为即使他不娶她,该使用收益权在作为使用收益权人的女子死亡时终止,也会回归所有权。 因此,他也不用分担该女子的丧葬费用。
§23.3.78.1Plane si pater filiae nomine, qui in fundo generi usum fructum habebit, dotis constituendae gratia eum dederit, et in matrimonio mortua fuerit, habebit ex sua persona usus fructus petitionem.
显然,如果父亲以女儿的名义,将他在女婿的土地上享有的使用收益权,为了设立嫁妆而给付之,且该女儿在婚姻存续期间死亡,则父亲将以其个人身份享有对该使用收益权的请求权。
§23.3.78.2Quod si mulier in fundo suo marito usum fructum dotis causa constituerit, tunc ex mariti persona erit usus fructus proprie, qui et non utendo ipsius pereat: quod si acciderit, uideamus, an etiamnunc dotata sit mulier.
但如果女子在自己的土地上为丈夫设立了作为嫁妆的使用收益权,则该使用收益权属于丈夫个人,其亦会因丈夫不使用而消灭。 如果发生这种情况,让我们看一看该女子现在是否仍保有机有嫁妆的地位。
et si quidem dominium apud mulierem est fundi, ad quem reuersus est usus fructus, nihil iam in dote habet, quod actione dotis consequatur ab eo, cui quod non utendo amisit usum fructum imputari non potest, ex quo ipsa lucrum habet: ideoque indotata erit.
如果土地的所有权仍属于该女子,且使用收益权已回归于该所有权,则她在嫁妆中不再拥有可以通过嫁妆之诉从夫处收回的任何东西,因为不能将因不使用而丧失使用收益权归咎于夫,且她自己还从中获得了利益;因此,她将处于无嫁妆的状态。
quod si alienauerit uxor proprietatem, quae sine ullo mulieris emolumento plenior facta est: adhuc dotata est, quia dotis actione teneri debet maritus, qui quando licuit usu fructu uti amisit eum non utendo.
但是,如果妻子转让了所有权,而该所有权在没有给该女子带来任何实益的情况下变得更完整,那么她仍保有机有嫁妆的地位。 因为丈夫应当在嫁妆之诉中承担责任,因为他在可以使用该使用收益权的时候因不使用而丧失了它。
nam si habere perseuerasset usum fructum ad diuortium, commodo mulieris cederet eius restitutio, quia etsi non protinus ad ipsam transiret, tamen uel si pretio uel beneficio sine incommodo mulieris ad proprietatem reuertetur.
因为如果他继续保有该使用收益权直到离婚,其返还将有利于该女子,因为即使该权利不直接移转给她,它也会通过支付对价或由于厚意而在不给该女子带来不便的情况下回归于所有权。
si autem usum fructum maritus non amiserit, morte mulieris non finitur usus fructus apud maritum.
然而,如果丈夫没有丧失该使用收益权,则在妻子死亡时,丈夫手中的使用收益权并不终止。
diuortio autem facto primo uideamus et in hac et in superiore specie, an pro rata temporis eius anni diuidantur fructus: quod probandum est.
但在离婚发生时,让我们首先在本案和前一案中探讨,该年的果实是否应当按时间比例进行分配,这是应当被肯定的。
ipsius autem restitutio ita fiet, ut habenti mulieri fundum usus fructus cedatur et ita cum proprietate consolidetur.
而使用收益权本身的返还应当这样进行:即将使用收益权让与拥有土地的女子,从而使其与所有权合并。
sed et si non sit fundi domina, nihilo minus competit dotis actio, ut dimittat a se maritus usum fructum: nam uel ex empto actione adhuc, ut usum fructum praestet, mulier tenetur, aut pretium eius consequi sperat, aut cuiuis magis gratiam praestare quam relinquere apud inimicum ius ad se translatum licere ei ciuile est.
但是,即使她不是土地的所有人,嫁妆之诉仍然成立,以使丈夫放弃他手中的使用收益权:因为该女子或者仍负有基于买卖之诉提供使用收益权的义务,或者她希望获得其对价,或者在市民法上,她被允许将移转给自己的权利赠予任何其他人,而不是将其留在作为敌对者的前夫手中。
§23.3.78.3Uxor uiro usum fructum dotis nomine dedit, manente matrimonio eidem fundum uendidit: quaesitum est, diuortio facto quid dotis iudicio reciperare debeat.
妻子以嫁妆名义给付丈夫使用收益权,并在婚姻存续期间将同一土地卖给该丈夫。 现提出疑问:在离婚发生时,她应当在嫁妆审判中收回什么。
dixi referre, quanti fundus uenisset: nam si nudae proprietatis aestimatio facta fuisset, mulier dotis iudicio pretium usus fructus reciperare debet.
我回答说,这取决于该土地是以多少价格售出的:因为如果当时仅对裸体所有权进行了估价,则女子应当在嫁妆审判中收回使用收益权的对价。
quid ergo est, si uir ante litem contestatam mortuus fuisset? heredes eius nihil praestituros: nam etsi quilibet alius emptor proprietatis exstitisset, heres uiri nihil mulieri praestaret scilicet usu fructu reuerso ad proprietatem.
那么,如果丈夫在诉讼系属前死亡,情况会如何? 他的继承人将不给付任何东西:因为即使存在任何其他所有权的买受人,丈夫的继承人也显然不需要给付女子任何东西,因为使用收益权已经回归到所有权中。
ceterum si fundus totus uenisset, quanti debet uenire non detracto usu fructu, intellegi mulierem dotem manente matrimonio recepisse.
然而,如果整个土地已被售出,且其售价是在未扣除使用收益权的情况下应当达到的售价,则应理解为该女子在婚姻存续期间已经收回了嫁妆。
§23.3.78.4Si fundus communis in dotem datus erit et socius egerit cum marito communi diuidundo adiudicatusque fundus socio fuerit, in dote erit quantitas, qua socius marito damnatus fuerit aut, si omissa licitatione extraneo addictus is fundus fuerit, pretii portio, quae distracta est, sed ita, ut non uice corporis habeatur nec diuortio secuto praesenti die quod in numero est restituatur, sed statuto tempore solui debeat.
如果共有土地被作为嫁妆给付,且共有方对丈夫提起共有物分割之诉,且土地被裁判给该共有方,则共有方被判令支付给丈夫的金额应当包含在嫁妆中。 或者,如果放弃竞价而将该土地出卖给第三人,则被转让的价格的相应部分为嫁妆;但其方式是,该金额不被视为物体的替代物,且在离婚发生时,现存的金钱不应立即返还,而应当在规定的期限内支付。
quod si marito fundus fuerit adiudicatus, pars utique data in dotem dotalis manebit: diuortio autem facto sequetur restitutionem, propter quam ad maritum peruenit, etiam altera portio, scilicet ut recipiat tantum pretii nomine a muliere, quantum dedit ex condemnatione socio: nec audiri debebit alteruter eam aequitatem recusans, aut mulier in suscipienda parte altera quoque aut uir in restituenda.
但是,如果土地被判给丈夫,则作为嫁妆给付的部分当然仍为嫁妆性质:且在离婚发生时,使丈夫得以获取该土地的返还程序也将附随另一部分,即:他从女子处收回的金额,应当等同于他根据判决支付给共有方的金额。 任何一方拒绝接受这一公平方案的,均不应被听取,无论是女子拒绝接受另一部分,还是丈夫拒绝返还。
sed an constante matrimonio non sola pars dotalis sit, quae data fuit in dotem, sed etiam altera portio, uideamus.
但是,在婚姻存续期间,是否不仅作为嫁妆给付的部分属于嫁妆,而且另一部分也属于嫁妆,让我们来看一看。
Iulianus de parte tantum dotali loquitur, et ego dixi in auditorio illam solam dotalem esse.
尤里安仅提到了嫁妆部分,而我曾在讲堂里指出,仅有该部分属于嫁妆。
§23.3.78.5Si marito dotis nomine stipulanti promisit per errorem is qui exceptione tutus erat ne soluat, cogetur ei soluere et habebit condictionem aduersus mulierem aut patrem, uter eorum delegauit, ob id quod indebitum marito promisit aut soluit.
如果丈夫以嫁妆名义进行要约约束,而本可通过抗辩权免于支付的人因错误而向其作出承诺,则该人将被迫向其支付,并且该人将对委派他的女子或父亲享有不当得利返还请求权,因为他向丈夫承诺或支付了非债债务。