[TRYFONINUS libro sexto disputationum. ] §23.3.75.prQuamuis in bonis mariti dos sit, mulieris tamen est, et merito placuit, ut, si in dotem fundum inaestimatum dedit, cuius nomine duplae stipulatione cautum habuit, isque marito euictus sit, statim eam ex stipulatione agere posse.
[特里丰尼努斯,《论辩集》第六卷] 虽然嫁妆存在于丈夫的财产之中,但它仍属于妻子;因此,若妻子交付了未估价的土地作为嫁妆,并就该土地通过双倍赔偿的要式口约获得了保障,而该土地又从丈夫处被追夺,则她可以立即基于要式口约提起诉讼,这一规定是完全正当的。
porro cuius interest non esse euictum quod in dote fuit quodque ipsa euictionem pati creditur ob id, quod eum in dotem habere desiit, huius etiam constante matrimonio, quamuis apud maritum dominium sit, emolumenti potestatem esse creditur, cuius etiam matrimonii onera maritus sustinet.
此外,对于那希望存在于嫁妆中的财产不被追夺而享有利益,且因其不再在嫁妆中拥有该财产而被认为承受了追夺损失的人,即使在婚姻关系存续期间,尽管所有权属于丈夫,但该财产收益的支配权仍被认为属于她,而丈夫也承担着该婚姻的负担。