[ULPIANUS libro trigesimo primo ad Sabinum. ] §23.3.7.prDotis fructum ad maritum pertinere debere aequitas suggerit: cum enim ipse onera matrimonii subeat, aequum est eum etiam fructus percipere.
[乌尔比安著《萨宾评注》第三十一卷] 公平原则表明,嫁资的孳息应当属于丈夫:因为既然他自己承担了婚姻的负担,那么由他也来取得孳息便是公平的。
§23.3.7.1Si fructus constante matrimonio percepti sint, dotis non erunt: si uero ante nuptias percepti fuerint, in dotem conuertuntur.
如果孳息是在婚姻存续期间收取的,它们将不属于嫁资;但如果它们是在婚礼前收取的,则转化为嫁资。
nisi forte aliquid inter maritum futurum et destinatam uxorem conuenit: tunc enim quasi donatione facta fructus non redduntur.
除非将来的丈夫与预定的妻子之间恰好达成了某种协议:因为在这种情况下,如同进行了赠与,孳息不予返还。
§23.3.7.2Si usus fructus in dotem datus sit, uideamus, utrum fructus reddendi sunt nec ne.
若将用益权作为嫁资给予,让我们看看孳息是否应当返还。
et Celsus libro decimo digestorum ait interesse, quid acti sit, et nisi appareat aliud actum, putare se ius ipsum in dote esse, non etiam fructus qui percipiuntur.
凯尔苏斯在《学说汇纂》第十卷中说,这取决于当事人的约定是什么;并且,除非显现出有其他约定,否则他认为用益权本身属于嫁资,而收取的孳息则不属于。
§23.3.7.3Si res in dote dentur, puto in bonis mariti fieri accessionemque temporis marito ex persona mulieris concedendam.
若物件作为嫁资给予,我认为它们将成为丈夫的财产,且占有期间合并应当从女方的人格中让渡给丈夫。
fiunt autem res mariti, si constante matrimonio in dotem dentur.
然而,若在婚姻存续期间作为嫁资给予,物件即成为丈夫的财产。
quid ergo, si ante matrimonium? si quidem sic dedit mulier, ut statim eius fiant, efficiuntur: enimuero si hac condicione dedit, ut tunc efficiantur, cum nupserit, sine dubio dicemus tunc eius fieri, cum nuptiae fuerint secutae.
那么,若在婚姻之前呢? 如果女方确实是以使其立即成为丈夫财产的方式给予的,它们即成为其财产;但如果她是在她结婚时才成为其财产的条件下给予的,我们毫无疑问会说,在婚礼举行后它们才成为其财产。
proinde si forte nuptiae non sequantur nuntio remisso, si quidem sic dedit mulier, ut statim uiri res fiant, condicere eas debebit misso nuntio: enimuero si sic dedit, ut secutis nuptiis incipiant esse, nuntio remisso statim eas uindicabit.
因此,如果因送达离婚通知而未能举行婚礼,如果女方确实是以使其立即成为丈夫财产的方式给予的,她必须在送达通知后提起不当得利返还之诉要求返还它们;但如果她是以为婚礼举行后才开始属于丈夫的方式给予的,在送达通知后她将立即提起所有物返还之诉收回它们。
sed ante nuntium remissum si uindicabit, exceptio poterit nocere uindicanti aut doli aut in factum: doti enim destinata non debebunt uindicari.
但在送达通知前,如果她提起所有物返还之诉,欺诈抗辩或基于事实的抗辩将可能对起诉人产生不利影响:因为被指定作为嫁资的物件不应当被提起所有物返还之诉。