[PAPINIANUS libro decimo quaestionum. ] §23.3.68.prDotis promissio non ideo minus ualebit, quod ignorante initio patre nuptiae non fuerint, si postea consenserit, cum omnis dotis promissio futuri matrimonii tacitam condicionem accipiat.
[帕皮尼亚努斯,《疑义集》第十卷] 嫁妆的承诺,并不会因为起初家父不知情而导致婚姻未[有效]成立,就在此后家父表示同意的情况下,而减少其效力,因为一切嫁妆的承诺都包含有未来婚姻的默示条件。
nam et si minor annis duodecim ut maior deducta sit, tunc primum petetur, cum maior annis apud eundem esse coeperit: quod enim uolgatum est dotis promissionem in primis dumtaxat nuptiis destinare neque durare obligationem, si post alterius matrimonium ei nubat cui dotem promiserat, tunc locum habet, cum intercesserunt aliae nuptiae.
因为,即使未满十二岁的女子被作为已达适婚年龄者送入[丈夫家],也只有当其达到适婚年龄并开始与同一男子共同生活时,才能首次请求给付该嫁妆:盖因“嫁妆的承诺仅旨在首度婚礼,且若在与他人结婚之后,再与曾向其承诺嫁妆的人结婚,该债务并不存续”这一普遍规则,仅在确实介入了其他婚姻时方有适用。