[PROCULUS libro septimo epistularum. ] §23.3.67.prProculus Nepoti suo salutem.
[普罗库鲁斯,《书信集》第七卷] 普罗库鲁斯向他的内波斯问候。
Ancilla quae nupsit dotisque nomine pecuniam uiro tradidit, siue sciat se ancillam esse siue ignoret, non poterit eam pecuniam uiri facere eaque nihilo minus mansit eius cuius fuerat antequam eo nomine uiro traderetur, nisi forte usucapta est.
结婚并以嫁妆名义将钱交予丈夫的女奴,无论其知道自己是女奴还是不知道,都不能使该钱财成为丈夫的财产;并且除非偶然通过取得时效取得了该钱财,否则它仍然属于在以该名义交予丈夫之前该钱财所归属的人。
nec postea quam apud eundem uirum libera facta est, eius pecuniae causam mutare potuit.
且在其于同一丈夫处被释为自由人之后,她也不能改变该钱财的性质。
itaque nec facto quidem diuortio aut dotis iure aut per condictionem repetere recte potest, sed is cuius pecunia est recte uindicat eam.
因此,即使离婚,她也无法依嫁妆法或通过不当利得返还诉讼正当地请求返还,相反,该钱财所归属的人可以正当地通过所有物返还诉讼追索它。
quod si uir eam pecuniam pro suo possidendo usucepit, scilicet quia existimauit mulierem liberam esse, propius est, ut existimem eum lucrifecisse, utique si, antequam matrimonium esse inciperet, usucepit.
但如果丈夫(当然是因为他认为该妇女是自由人)通过作为自己的财产占有而时效取得了该钱财,那么我认为他已获得了该利益更为妥当,特别是如果他在婚姻开始之前就已经时效取得了它。
et in eadem opinione sum, si quid ex ea pecunia parauit, antequam ea dos fieret, ita, ut nec possideat eam nec dolo fecerit, quo minus eam possideret.
并且,如果他在该钱财成为嫁妆之前,用该钱财购置了任何东西,只要他既不占有该钱财,也没有因故意而致使自己不再占有它,我也持同样的意见。