[IDEM libro quarto responsorum. ] §23.3.69.prCum post diuortium uiro sciente mulier in possessionem praediorum quae in dotem promisit longo tempore fuerit, conuenisse tacite uidetur, ne dos quae promissa fuerat petatur, et, si petere ea coeperit, pacti exceptione a muliere repellitur.
[同上,《答辩录》第四卷] 在离婚后,在丈夫知情的情况下,妻子长期占有了她曾作为嫁妆承诺的土地,则视为已默示达成合意,不再请求给付曾被承诺的嫁妆;若丈夫开始请求给付,则他将被妻子以合意抗辩击退。
§23.3.69.1Mulier pecuniam sibi debitam a Seio cum usuris futuri temporis in dote promittenda demonstrauit: eas quoque dotis portionem esse, quarum dies post nuptias cessit, rationis est.
一女子在承诺嫁妆时,明示了塞尤斯欠她的一笔款项及未来的利息:将那些在婚礼后才届满支付期限的利息也作为嫁妆的一部分,是合乎道理的。
§23.3.69.2Usuras dotis in stipulatum cum dote post diuortium deductas ex die secundi matrimonii non esse praestandas placuit, quia nec sortis exactio locum habere coepit: medii autem temporis debebuntur.
人们认为,离婚后与嫁妆一并纳入问答契约的嫁妆利息,不应当自第二次婚姻之日起予以支付,因为此时连本金的索取也尚未开始发生作用;但中间期间的利息仍应予以支付。
§23.3.69.3In domum absentis uxore deducta, nullis in eam interea ex bonis uiri sumptibus factis, ad exhibitionem uxoris promissas usuras reuersus uir improbe petit.
在丈夫不在家期间,妻子被送入其家中,期间未从丈夫财产中为她支付任何费用,已返回的丈夫请求给付为维持妻子生活而承诺的利息,这是不正当的。
§23.3.69.4Gener a socero dotem arbitratu soceri certo die dari non demonstrata re uel quantitate stipulatus fuerat: arbitrio quoque detracto stipulationem ualere placuit, nec uideri simile, quod fundo non demonstrato nullum esse legatum uel stipulationem fundi constaret, cum inter modum constituendae dotis et corpus ignotum differentia magna sit: dotis etenim quantitas pro modo facultatium patris et dignitate mariti constitui potest.
女婿曾向岳父约定,在未指明具体物或数量的情况下,由岳父裁定于特定日期给付嫁妆:人们认为,即使排除该裁定,该问答契约仍然有效;且这不被认为类似于“在未指明特定土地时,该土地的遗赠或问答契约归于无效”这一确立的规则,因为在确定嫁妆的程度与未知的特定物之间存在巨大区别:盖因嫁妆的数量可根据父亲的资力程度及丈夫的社会地位来确定。
§23.3.69.5Nuptiis ex uoluntate patris puellae cum filio tutoris iure contractis dos pro modo facultatium et dignitate natalium recte per tutorem constitui potest.
当根据少女父亲的意愿,少女与后见人之子的婚姻依法缔结时,后见人可根据其资力程度及出身的尊贵程度,适当地确定嫁妆。
§23.3.69.6Patrona dotem pro liberta iure promissam, quod exstiterit ingrata, non retinebit.
女主入不能以女释放自由人表现得忘恩负义为由,扣留依法为该释放自由人所承诺的嫁妆。
§23.3.69.7Cum res in dotem aestimatas soluto matrimonio reddi placuit, summa declaratur, non uenditio contrahitur: ideoque rebus euictis, si mulier bona fide eas dederit, nulla est actio uiro: alioquin de dolo tenetur.
当合意在婚姻消灭时返还估价作为嫁妆的财产时,所宣告的是一个金额,而非缔结了一项买卖:因此,在财产被追夺时,若妻子是以善意给付的,丈夫不享有诉权;否则,她需承担欺诈责任。
§23.3.69.8In dotem rebus aestimatis et traditis, quamuis eas mulier in usu habeat, uiri dominium factum uideretur.
在财产作为嫁妆被估价并交付后,即使妻子对它们拥有使用权,其所有权仍被视为已归属于丈夫。
§23.3.69.9Partum dotalium ancillarum dotis esse portionem conuenit ideoque frustra pacisci uirum, ut inter uxorem et se partus communis sit.
人们一致认为,作为嫁妆的女奴所生的子女是嫁妆的一部分,因此丈夫徒劳地约定,子女应由妻子与自己共有。