[CELSUS libro nono decimo digestorum. ] §23.3.58.prSi sponsalibus nondum factis Titio dotem Seiae nomine promiseris, cum ea nubere ei nollet, tamen, si postea nupserit, dotem debebis, nisi aliae nuptiae mediae interuenissent.
[凯尔苏斯,源自《学说汇纂》第十九卷] 如果在尚未订婚时,你以塞娅的名义向蒂蒂乌斯承诺了嫁妆,即使当时她不愿意嫁给他,但是,如果随之她嫁给了他,只要其间没有介入其他婚姻,你仍将承担给付嫁妆的义务。
§23.3.58.1Si mulier ancillam Pamphilam a Titio stipulata, deinde ei nuptura quod is sibi debebat doti habere permisit, etiamsi non erit uiri Pamphila, an ipsa tamen Pamphila in dote et mulieris periculo erit? an et quod ea pepererit, reddi mulieri debebit? quia si in sua causa prior stipulatio mansisset, non redderetur.
如果一个妇女曾向蒂蒂乌斯问答约定要女奴潘菲拉,此后行将与他结婚时,允许他将他欠她的债务作为嫁妆保留,那么即使潘菲拉不归丈夫所有,潘菲拉本人是否仍属于嫁妆并由该妇女承担风险? 并且,她所生的孩子是否也应当归还给该妇女? 因为如果先前的问答约定仍保持其自身的状态,则该孩子是不需要归还的。
nisi forte refert, habuerit rem quam debebat uir, quo tempore dos constituebatur: nam ita poterit uideri res ipsa ad eum peruenisse: an non habuerit: nam si non habuerit, magis est, ut liberatio obligationis potius quam res ipsa ad eum ita peruenisse uideatur ideoque partus eius non debetur.
除非可能存在以下区别:在设定嫁妆时,丈夫是否占有了他所欠的物;因为如果他占有了,则可以认为物本身已归入他手中;但如果他未占有,则更应认为,归入他手中的是债务的免除,而非物本身,因此她的后代并不属于应给付之物。