[IDEM libro sexto ad Plautium. ] §23.3.56.prSi is qui Stichum mulieri debet in dotem delegatus sit et antequam solueret debitor, Stichus decesserit, cum neque per debitorem stetisset quo minus solueret, neque maritus in agendo moram fecisset: periculo mulieris Stichus morietur: quamquam etiamsi moram maritus fecerit in exigendo, si tamen etiam apud maritum moriturus Stichus fuerit, actione dotis maritus non teneatur.
[同前,源自《普劳提乌斯注解》第六卷] 如果对妇女负有给付斯蒂库斯债务之人被委任为嫁妆,且在债务人履行之前,斯蒂库斯死亡,只要既非因债务人的原因而未履行,且丈夫在提起诉讼时亦未造成迟延:斯蒂库斯之死亡由妇女承担风险。 然而,即使丈夫在请求履行时造成了迟延,如果斯蒂库斯即便在丈夫处也同样会死亡,则丈夫不承担嫁妆诉讼的责任。
§23.3.56.1Ibi dos esse debet, ubi onera matrimonii sunt.
嫁妆应当存在于婚姻负担存在的地方。
§23.3.56.2Post mortem patris statim onera matrimonii filium sequuntur, sicut liberi, sicut uxor.
父亲死后,婚姻的负担立即由儿子承担,正如子女和妻子一样。
§23.3.56.3Quod dicitur necessarias impensas ipso iure dotem minuere, non eo pertinet, ut, si forte fundus in dote sit, desinat aliqua ex parte dotalis esse, sed, nisi impensa reddatur, aut pars fundi aut totus retineatur.
所谓必要费用依法律当然减少嫁妆,并不是说,如果土地恰好在嫁妆中,它就在某种程度上不再属于嫁妆土地,而是说,除非偿还费用,否则该土地的一部分或全部得被留置。
sed si tantum in fundum dotalem impensum sit per partes, quanti fundus est, desinere eum dotalem esse Scaeuola noster dicebat, nisi mulier sponte marito intra annum impensas obtulerit.
但是,如果分期在嫁妆土地上支出的费用等同于该土地的价值,我们亲爱的斯卡埃沃拉曾说,除非妇女在一年内自愿向丈夫支付该费用,否则该土地不再作为嫁妆。
si pecunia et fundus in dote sint et necessariae impensae in fundum factae, Nerua ait dotem pecuniariam minui.
如果金钱和土地都在嫁妆中,且在土地上支出了必要费用,涅尔瓦认为金钱嫁妆应当减少。
quid ergo si mulier impensas marito soluerit, utrum crescet dos an ex integro data uidebitur? cuius rei manifestior iniquitas in fundo est secundum Scaeuolae nostri sententiam: nam si desinit dotalis esse, poterit alienari: rursus quemadmodum poterit fieri dotalis data pecunia? an iam pecunia in dote esse uidebitur? et magis est, ut ager in causam dotis reuertatur, sed interim alienatio fundi inhibeatur.
那么,如果妇女向丈夫偿还了费用,嫁妆是增加,还是被视为从头开始重新给付? 根据我们亲爱的斯卡埃沃拉的观点,这件事在土地的情形下不公正更为明显:因为如果它不再作为嫁妆,它就可以被转让;另一方面,如何能通过支付金钱而使土地再次成为嫁妆? 或者,该金钱现在就被视为在嫁妆中? 更为合理的是,土地应当恢复到嫁妆的法律状态,但在此期间应当禁止该土地的转让。