[NERATIUS libro tertio membranarum. ] §23.3.53.prCum uir uxori donare uellet, debitor mulieris qui soluendo non erat dotem ei promisit.
[内拉蒂乌斯,源自《羊皮纸书》第三卷] 当丈夫意欲向妻子赠与时,一个无偿债能力的妇人的债务人向其(丈夫)承诺了持妆。
ad id dumtaxat, ad quod soluendo fuit, uiri periculo ea res est: et si quid debitori ad soluendum facultatis accesserit, periculum ad eam summam quae accesserit crescet permanebitque etiam, si rursus pauperior factus erit: quia neque tum, cum dos promitteretur, donatio facta est nisi eius pecuniae quae a debitore seruari non poterat, neque cum soluendo is esse coepit, donationis causa permaneat, cum eo loco res sit, quo esset, si tum quoque, cum promitteretur dos, locuples fuisset.
该债权仅在债务人具有偿债能力的范围内,由丈夫承担风险:且如果债务人增加了任何用于偿还的资力,风险将增加至该增加的数额,并且即使他再次变得更加贫困,该风险亦将维持不变:因为无论是在承诺持妆的当时,除了无法从债务人处收回的资金外,并未发生赠与,还是在他开始具有偿债能力时,赠与的原因亦不复维持,因为事态处于若在承诺持妆的当时债务人亦是富裕的话本应处于的状态。