[ULPIANUS libro trigesimo primo ad Sabinum. ] §23.3.5.prProfecticia dos est, quae a patre uel parente profecta est de bonis uel facto eius.
[乌尔比安著《萨宾评注》第三十一卷] 传来嫁资是指,由父亲或直系尊属以其财产或行为而给予的嫁资。
§23.3.5.1Siue igitur parens dedit dotem siue procurator eius siue iussit alium dare siue, cum quis dedisset negotium eius gerens, parens ratum habuerit, profecticia dos est.
因此,无论是直系尊属给予了嫁资,还是其代理人给予了嫁资,或者是他命令他人给予,又或者是在某人作为其事务管理人给予之后由直系尊属予以追认的,都是传来嫁资。
§23.3.5.2Quod si quis patri donaturus dedit, Marcellus libro sexto digestorum scripsit hanc quoque a patre profectam esse: et est uerum.
但是,如果是某人意图向父亲赠与而给予的,马尔切鲁斯在《学说汇纂》第六卷中写道,这也属于源于父亲的嫁资,而这是正确的。
§23.3.5.3Sed et si curator furiosi uel prodigi uel cuiusuis alterius dotem dederit, similiter dicemus dotem profecticiam esse.
而且,如果是疯子、浪费人或任何其他人的保佐人给予了嫁资,我们同样可以说该嫁资是传来嫁资。
§23.3.5.4Sed et si proponas praetorem uel praesidem decreuisse, quantum ex bonis patris uel ab hostibus capti aut a latronibus oppressi filiae in dotem detur, haec quoque profecticia uidetur.
而且,如果你假设裁判官或行省总督已经裁定,应当从被敌人俘虏或被强盗劫持的父亲的财产中拨出多少给女儿作为嫁资,这也应被视为传来嫁资。
§23.3.5.5Si pater repudiauerit hereditatem dotis constituendae causa (forte quod maritus erat substitutus aut qui potuit ab intestato hereditatem uindicare), dotem profecticiam non esse Iulianus ait.
如果父亲为了设立嫁资而放弃了继承(例如,恰好丈夫是被替换的继承人,或者是可以依无遗嘱继承权主张继承的人),尤里安说,该嫁资并不是传来嫁资。
sed et si legatum in hoc repudiauerit pater, ut apud generum heredem remaneat dotis constituendae causa, Iulianus probat non esse profectum id de bonis, quia nihil erogauit de suo pater, sed non adquisiuit.
但即使父亲为了使遗赠留在作为继承人的女婿手中以设立嫁资而放弃了该遗赠,尤里安也赞同这并非源于其财产,因为父亲并没有从自己的财产中支出任何东西,而仅仅是未予取得。
§23.3.5.6Si pater non quasi pater, sed alio dotem promittente fideiussit et quasi fideiussor soluerit, Neratius ait non esse profecticiam dotem, quamuis pater seruare a reo id quod soluit non possit.
如果父亲并非以父亲的身份,而是在他人允诺给予嫁资时作为保证人,并以保证人的身份进行了清偿,内拉蒂乌斯说,该嫁资不是传来嫁资,即使父亲无法从主债务人处收回其所支付的款项。
§23.3.5.7Sed si pater dotem promisit et fideiussorem uel reum pro se dedit, ego puto profecticiam esse dotem: sufficit enim, quod pater sit obligatus siue reo siue fideiussori.
但如果父亲允诺了嫁资,并为自己提供了保证人或共同债务人,我认为该嫁资是传来嫁资:因为只要父亲对共同债务人或保证人承担义务就足够了。
§23.3.5.8Si filius familias mutuatus creditorem delegauit, ut daret pro filia dotem, uel etiam ipse accepit et dedit, uideri dotem ab auo profectam Neratius ait hactenus, quatenus auus esset dotaturus neptem suam: id enim in rem aui uideri uersum.
如果家子借款并委任其债权人为女儿给付嫁资,或者甚至自己接受了借款并给予嫁资,内拉蒂乌斯说,只有在祖父原本会给其孙女提供嫁资的限度内,该嫁资才被视为源于祖父:因为在这一限度内,该款项被视为用于了祖父的利益。
§23.3.5.9Si quis certam quantitatem patri donauerit ita, ut hanc pro filia daret, non esse dotem profecticiam Iulianus libro septimo decimo digestorum scripsit: obstrictus est enim ut det aut, si non dederit, condictione tenetur.
如果某人向父亲赠与了特定数额的款项,条件是其必须为女儿给付此款,尤里安在《学说汇纂》第十七卷中写道,该嫁资并非传来嫁资:因为父亲负有给付的拘束,如果不给付,则需承担不当利得返还之诉的责任。
hoc et in matre iuris esse ait, si forte sub ea condicione uxor marito det, ut pro filia genero in dotem daret, nec uideri uxorem marito donasse rectissime ergo ait, ut non sit interdicta donatio iure ciuili: non enim ad hoc dedit, ut ipse habeat, sed ut genero pro filia expendat: denique si non dederit, condictione tenetur.
他指出这一法律规则同样适用于母亲,比如妻子在“由丈夫为女儿向女婿给付嫁资”的条件下将财物给付给丈夫,他极为正确地指出,这不应被视为妻子向丈夫做出了赠与:因此该赠与不为市民法所禁止。 因为妻子给付并非为了让丈夫自己拥有,而是为了让其为女儿而向女婿支出:最后,如果他不给予,则需承担不当利得返还之诉的责任。
esse igitur dotem istam aduenticiam Iulianus ait: et ita utimur.
因此,尤里安说该嫁资是外来嫁资:我们也是这样适用的。
§23.3.5.10Si filius familias dotem promiserit et sui iuris factus dederit, profecticiam esse dotem: non enim pro hereditate patris aes alienum soluit, sed suum aes alienum susceptum, dum filius familias esset, pater familias factus exonerauit.
如果家子允诺了嫁资,并在成为自权人后予以给付,该嫁资是传来嫁资:因为他并非为了父亲的遗产而清偿债务,而是在成为家父后,消灭了自己在作为家子期间所承担的自身债务。
§23.3.5.11Si pater pro filia emancipata dotem dederit, profecticiam nihilo minus dotem esse nemini dubium est, quia non ius potestatis, sed parentis nomen dotem profecticiam facit: sed ita demum, si ut parens dederit: ceterum si, cum deberet filiae, uoluntate eius dedit, aduenticia dos est.
如果父亲为已解放的女儿给付了嫁资,毫无疑问该嫁资同样是传来嫁资,因为使嫁资成为传来嫁资的不是家父权的法律状态,而是身为父母的身份:但这仅限于他作为父母而给付的情形;此外,如果他是因为对女儿负有债务并根据其意愿给付的,则是外来嫁资。
Papinianus libro decimo quaestionum §23.3.5.12ait, cum pater curator suae filiae iuris sui effectae dotem pro ea constituisset, magis eum quasi patrem id quam quasi curatorem fecisse uideri.
[帕比尼安著《问题集》第十卷] 说道:当作为已成为自权人的女儿的保佐人的父亲为她设立了嫁资时,他应被视为主要是作为父亲而非作为保佐人做出这一行为的。
§23.3.5.13Iulianus libro nono decimo digestorum adoptiuum quoque patrem, si ipse dotem dedit, habere eius repetitionem ait.
尤里安在《学说汇纂》第十九卷中说,如果是养父自己给付了嫁资,他也享有该嫁资的返还请求权。
§23.3.5.14Si quis pro aliena filia dotem promiserit et promissori pater heres exstiterit, Iulianus distinguit interesse, ante nuptias pater heres exstiterit et dotem dederit an postea: si ante, uideri dotem ab eo profectam (potuit enim nuntium remittendo resoluere dotem), quod si post nuptias, non esse profecticiam.
如果某人为他人的女儿允诺了嫁资,而她的父亲成为了该允诺人的继承人,尤里安进行了区别:即父亲是在婚前成为继承人并给付了嫁资,还是在婚后。 如果是婚前,该嫁资被视为源于他(因为他本可以通过发送退婚通知来解除嫁资债务);如果是婚后,则不是传来嫁资。