[IDEM libro quadragesimo octauo ad Sabinum. ] §23.3.36.prDebitor mulieris iussu eius pecuniam uiro expromisit, deinde uir acceptam eam iussu mulieris fecit.
[同上,第四十八卷] 妻子的债务人依其命令向丈夫承诺给付金钱,随后丈夫又依妻子的命令对其作出了免除(确认收讫)。
res mulieri perit.
此损失归于妻子。
hoc quomodo accipimus? utrum dotis nomine an et si alia ex causa? et uidetur de eo debitore dictum, qui dotis nomine promisit.
我们如何理解这一点? 是仅限以持参金的名义,还是也包括因其他原因? 看来这是针对那些以持参金名义做出承诺的债务人而言的。
illud adhuc subest, utrum ante nuptias an post nuptias id factum sit: multum enim interesse uidetur.
此外还有一个问题,即此事是发生在婚前还是婚后:因为这看来有很大区别。
nam si secutis nuptiis id factum est, dote iam constituta maritus accepto ferendo perdit, si autem antequam nuptiae sequerentur, nihil uidetur doti constitutum esse.
因为如果此事是在婚礼举行之后发生的,由于持参金已经设定,丈夫因作出免除而丧失之;但如果是在婚礼举行之前,则看来未曾设定任何持参金。