[ULPIANUS libro sexto ad Sabinum. ] §23.3.33.prSi extraneus sit qui dotem promisit isque defectus sit facultatibus, imputabitur marito, cur eum non conuenerit, maxime si ex necessitate, non ex uoluntate dotem promiserat: nam si donauit, utcumque parcendum marito, qui eum non praecipitauit ad solutionem qui donauerat quemque in id quod facere posset, si conuenisset, condemnauerat.
[乌尔比安,《萨宾注释》第六卷] 如果约定持参金的人是第三人,且其财产已告罄,那么为何没有起诉他,将归责于丈夫,尤其是当该人是出于义务而非出于自愿约定持参金时。 因为如果他是进行赠与,那么在任何情况下都应当宽容丈夫,因为丈夫没有逼迫该赠与人进行支付,且即使该赠与人被起诉,裁判官也只会在其力所能及的限度内判定其承担责任。
hoc enim diuus Pius rescripsit eos, qui ex liberalitate conueniuntur, in id quod facere possunt condemnandos.
因为神君皮乌斯曾复批:因恩惠而被起诉的人,应在其力所能及的限度内被判决承担责任。
sed si uel pater uel ipsa promiserunt, Iulianus quidem libro sexto decimo digestorum scribit etiam si pater promisit, periculum respicere ad maritum: quod ferendum non est.
但是,如果是父亲或妻子自己约定了持参金,尤里安在《学说汇纂》第十六卷中确实写道,即使是父亲约定的,风险也由丈夫承担;这是不容许的。
debebit igitur mulieris esse periculum: nec enim quicquam iudex propriis auribus audiet mulierem dicentem, cur patrem, qui de suo dotem promisit, non urserit ad exsolutionem, multo minus, cur ipsam non conuenerit.
因此,风险应当由妻子承担。 因为裁判官绝不会听取妻子辩称为什么没有催促用自己的财产约定持参金的父亲履行支付,更不用说为什么没有起诉她自己了。
recte itaque Sabinus disposuit, ut diceret quod pater uel ipsa mulier promisit uiri periculo non esse, quod debitor, id uiri esse, quod alius, scilicet donaturus, eius periculo ait, cui adquiritur: adquiri autem mulieri accipiemus, ad quam rei commodum respicit.
因此,萨宾做出了正确的规定,他说:父亲或妻子自己约定的持参金不属于丈夫的风险,而债务人约定的则属于丈夫的风险,至于其他人(即准备进行赠与的人)约定的,他说风险由获得该财产的人承担。 而我们将理解为,该财产是由妻子获得的,因为该财产的利益归于她。