[ULPIANUS libro trigesimo sexto ad Sabinum. ] §23.3.29.prCum pater dotem pro filia promittit et dotem legat, si quidem marito legauit, uidendum est, an legatum ualeat, et non puto ualere: nam cum creditori debitor legat id quod debet, nullum legatum est.
[乌尔比安,《论萨比努斯》第三十六卷] 当父亲为女儿承诺了持参金,同时又遗赠了持参金时,如果他确实是将持参金遗赠给了丈夫,则应当考察该遗赠是否有效,而我认为它是无效的:因为当债务人向债权人遗赠其所欠之物时,遗赠是无效的。
quod si filiae legauit, ualet legatum: dos enim ex promissione marito debetur, legatum filiae.
但如果他是遗赠给女儿,则遗赠是有效的:因为根据承诺,持参金是对丈夫所负的债务,而遗赠则是对女儿做出的。
et si quidem hoc animo testatorem esse filia ostenderit, ut duplicaret ei legatum, habebit utrumque, dotem quam maritus persecutus fuerit et legatum ex causa legati.
而且,如果女儿能够证明立遗言者的意图是向她提供双重给付,她将同时获得两者,即丈夫所追索的持参金以及基于遗赠原因的遗赠。
quod si alterutrum uoluit habere: si mulier legatum petat, opposita doli exceptione non alias cogetur ei heres legatum soluere, quam si cauerit indemnem hoc nomine heredem futurum aduersus maritum ex promissione agentem.
但如果立遗言者只希望她获得两者之一:如果女方请求遗赠,在提起欺诈抗辩的情况下,除非她提供担保,保证继承人免受因丈夫基于承诺提起诉讼而遭受的损失,否则继承人不会被强迫向她支付遗赠。
sed si maritus agat, nihil de indemnitate eum cauere oportebit, uerum mulier post eum agens exceptione repelletur, quia semel dos praestita est.
但如果丈夫提起诉讼,则他无须就免责提供任何担保,而在丈夫之后提起诉讼的女方将因抗辩而被驳回,因为持参金已经给付过一次。