[ULPIANUS libro trigesimo quarto ad Sabinum. ] §23.3.16.prQuotiens res aestimata in dotem datur, euicta ea uirum ex empto contra uxorem agere et quidquid eo nomine fuerit consecutus, dotis actione soluto matrimonio ei praestare oportet.
[乌尔比安,《萨宾注解》第三十四卷] 每当评估过价值之物被作为嫁妆给付,且该物被追夺时,丈夫应当依据买受人之诉对妻子提起诉讼,并应当在婚姻解除时,通过嫁妆之诉将他以此名义所获得的任何财产偿还给妻子。
quare et si duplum forte ad uirum peruenerit, id quoque ad mulierem redigetur.
因此,即使双倍赔偿偶然归于丈夫,该款项也应当归还给该妇女。
quae sententia habet aequitatem, quia non simplex uenditio sit, sed dotis causa, nec debeat maritus lucrari ex damno mulieris: sufficit enim maritum indemnem praestari, non etiam lucrum sentire.
这一判语具有公平性,因为这并非单纯的买卖,而是为了嫁妆的目的,且丈夫不应当从妻子的损失中获利:因为对丈夫而言,使其免受损失即为已足,而不应再行获取利益。