[ULPIANUS libro trigesimo quarto ad Sabinum. ] §23.3.12.prSi res aestimata post contractum matrimonium donationis causa adprobetur, nulla est aestimatio, quia nec res distrahi donationis causa potest, cum effectum inter uirum et uxorem non habeat: res igitur in dote remanebit.
[乌尔比安,《萨宾注解》第三十四卷] 如果在婚姻缔结之后,估价物以赠与为目的而被批准,则估价无效,因为在夫妻之间不产生效力的情况下,物也不能以赠与为目的而被处分;因此,该物仍留在嫁资中。
sed si ante matrimonium, magis est, ut in matrimonii tempus collata donatio uideatur: atque ideo non ualet.
但如果是在婚姻之前,则更应当认为该赠与被推迟到婚姻时期,因此它是不生效的。
§23.3.12.1Si mulier se dicat circumuentam minoris rem aestimasse, ut puta seruum, si quidem in hoc circumuenta est, quod seruum dedit, non tantum in hoc, quod minoris aestimauit: in eo acturam, ut seruus sibi restituatur.
如果妇女声称自己受欺诈而以较低的价格对物进行了估价,例如对一个奴隶——如果她确实在交付了该奴隶这一层面上受了欺诈,而不仅仅是在以较低价格估价这一层面上——她将提起诉讼要求将该奴隶返还给自己。
enimuero si in aestimationis modo circumuenta est, erit arbitrium mariti, utrum iustam aestimationem an potius seruum praestet.
然而,如果她是在估价的额度上受了欺诈,则由丈夫决定是提供公正的估价还是宁可提供奴隶。
et haec, si seruus uiuit.
而这适用于奴隶存活的情况。
quod si decessit, Marcellus ait magis aestimationem praestandam, sed non iustam, sed eam quae facta est: quia boni consulere mulier debet, quod fuit aestimatus: ceterum, si simpliciter dedisset, procul dubio periculo eius moreretur, non mariti.
但如果奴隶已经死亡,马尔塞鲁斯认为更应当提供估价,但不是公正的估价,而是当时已经做出的那个估价;因为妇女应当甘心接受该奴隶曾被估价这一事实:因为,如果她只是普通地交付了奴隶,毫无疑问,该奴隶的死亡风险将由她自己承担,而不是由丈夫承担。
idemque et in minore circumuenta Marcellus probat.
马尔塞鲁斯对受欺诈的未成年人也赞同相同的规则。
plane si emptorem habuit mulier iusti pretii, tunc dicendum iustam aestimationem praestandam idque dumtaxat uxori minori annis praestandum Marcellus scribit: Scaeuola autem in marito notat, si dolus eius adfuit, iustam aestimationem praestandam: et puto uerius, quod Scaeuola ait.
当然,如果妇女本有出价公正的买主,那么就应当说应当提供公正的估价,马尔塞鲁斯写道这仅应当对未成年的妻子提供;然而斯卡埃沃拉在关于丈夫的部分指出,如果有他的欺诈存在,就应当提供公正的估价:我认为斯卡埃沃拉所说的更为正确。
§23.3.12.2Si cum marito debitore mulier pacta sit, ut id quod debeat in dotem habeat, dotis actione scilicet eam agere posse existimo: licet enim ipso iure priore debito liberatus non sit, sed tamen exceptionem habere potest.
如果妇女与作为债务人的丈夫约定,将丈夫所欠之物作为她的嫁资,我认为她当然可以提起嫁资诉讼;因为虽然依法律本身丈夫并未免除先前的债务,但他仍然可以拥有抗辩权。