[IDEM libro trigesimo quarto ad Sabinum. ] §23.3.10.prPlerumque interest uiri res non esse aestimatas idcirco, ne periculum rerum ad eum pertineat, maxime si animalia in dotem acceperit uel uestem, qua mulier utitur: eueniet enim, si aestimata sit et eam mulier adtriuit, ut nihilo minus maritus aestimationem eorum praestet.
[同上,《萨宾注解》第三十四卷] 通常情况下,财产未被评估有利于丈夫,这是为了使财产的风险不归属于他,特别是如果他接受了牲畜作为嫁妆,或者接受了妇女使用的衣服;因为如果财产已被评估且妇女将其穿旧,结果将是丈夫仍须支付其评估价。
quotiens igitur non aestimatae res in dotem dantur, et meliores et deteriores mulieri fiunt.
因此,每当未评估的财产作为嫁妆给付时,其变好和变坏都归属于妇女。
§23.3.10.1Si praediis inaestimatis aliquid accessit, hoc ad compendium mulieris pertinet: si aliquid decessit, mulieris damnum est.
如果未评估的土地有所增加,这属于妇女的利益;如果有所减少,则是妇女的损失。
§23.3.10.2Si serui subolem ediderunt, mariti lucrum non est.
如果奴隶生育了后代,这不属于丈夫的利益。
§23.3.10.3Sed fetus dotalium pecorum ad maritum pertinent, quia fructibus computantur, sic tamen, ut suppleri proprietatem prius oporteat et summissis in locum mortuorum capitum ex adgnatis residuum in fructum maritus habeat, quia fructus dotis ad eum pertineat.
但是,嫁妆牲畜的幼畜属于丈夫,因为它们被算作果实,但须满足以下条件:必须首先补足所有权,并在从出生者中替换进死去的头数之后,丈夫才将剩余部分作为果实占有,因为嫁妆的果实属于他。
§23.3.10.4Si ante matrimonium aestimatae res dotales sunt, haec aestimatio quasi sub condicione est: namque hanc habet condicionem 'si matrimonium fuerit secutum'.
如果在婚礼前评估了作为嫁妆的财产,这一评估仿佛是附条件的;因为它是以下面这个条件为前提的:“如果婚礼举行”。
secutis igitur nuptiis aestimatio rerum perficitur et fit uera uenditio.
因此,在婚礼举行后,财产的评估即告完成,并成为真正的买卖。
§23.3.10.5Inde quaeri potest, si ante nuptias mancipia aestimata deperierint, an mulieris damnum sit, et hoc consequens est dicere: nam cum sit condicionalis uenditio, pendente autem condicione mors contingens exstinguat uenditionem, consequens est dicere mulieri perisse, quia nondum erat impleta uenditio, quia aestimatio uenditio est.
由此可以提出疑问,如果在婚礼前已评估的奴隶死灭了,这是否属于妇女的损失? 对此,得出以下结论是合乎逻辑的:因为既然这是附条件的买卖,而在条件悬置期间发生的死亡消灭了该买卖,那么得出对妇女而言已经灭失的结论是合乎逻辑的,因为买卖尚未成就,因为评估就是买卖。
§23.3.10.6Si res in dotem datae fuerint quamuis aestimatae, uerum conuenerit, ut aut aestimatio aut res praestentur, si quidem fuerit adiectum 'utrum mulier uelit', ipsa eliget, utrum malit petere rem aestimationem: uerum si ita fuerit adiectum 'utrum maritus uelit', ipsius erit electio.
如果财产被作为嫁妆给付,尽管已被评估,但双方约定或者给付评估价,或者给付财产:如果确实附加了“由妇女决定”的字样,她自己将选择更倾向于请求财产还是评估价;但是,如果附加了“由丈夫决定”的字样,则选择权属于他。
aut si nihil de electione adiciatur, electionem habebit maritus, utrum malit res offerre an pretium earum: nam et cum illa aut illa res promittitur, rei electio est, utram praestet.
或者,如果未对选择权做任何附加,则丈夫将拥有选择权,无论他更倾向于提供财产还是其价金:因为即使在承诺给付该物或该物时,给付何种物品的选择权也在于债务人。
sed si res non exstet, aestimationem omnimodo maritus praestabit.
但是,如果财产已不存在,丈夫在任何情况下都必须提供评估价。