Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §23.2.67.pr-23.2.67.6

监护人与被监护人通婚禁令在死后及亲属间的适用

第 3373 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

本章探讨了被监护人与监护人或保佐人之间禁止结婚规定的适用范围,并通过监护人死后、祖辈行使监护权、随后的收养以及涉及放弃继承等具体情形阐明了其例外与适用规则。

[TRYPHONINUS libro nono disputationum. ] §23.2.67.prNon solum uiuo tutore, sed et post mortem eius filius tutoris ducere uxorem prohibetur eam, cuius tutelae rationi obstrictus pater fuit: nec puto interesse, exstiterit ei heres filius an abstinuerit paterna hereditate an nec heres fuit (forte exheredatus aut praeteritus emancipatus): nam et fieri potest, ut per fraudem in eum collocata bona patris propter tutelam reuocari oporteat.
[特里丰尼努斯,同《论辩集》第九卷] 不仅在监护人存活期间,而且在其死后,监护人的儿子也被禁止娶其父亲负有监护账目结算义务的女子为妻。 而且我认为,该儿子是成为了其继承人,还是放弃了父亲的遗产,或者根本就不是继承人(例如,作为被解放的儿子而被废除继承权或被忽略),并无区别。 因为也有可能发生如下情况:由于监护的关系,为了追回因欺诈而转移给他的父亲财产,必须提起诉讼。
§23.2.67.1De uno dubitari potest, si auus tutelam gessit neptis ex filio emancipato natae, an nepoti ex altero filio eam collocare possit siue emancipato siue manenti in potestate, quia par affectionis causa suspicionem fraudis amouet.
关于一点可能会产生疑问:如果祖父对由已解放的儿子所生的孙女行使了监护权,他是否可以将她许配给由另一个儿子所生的孙子(无论该孙子已被解放还是仍处于其权力之下),因为同等的亲情消除了欺诈的嫌疑。
sed etsi senatus consultum stricto iure contra omnes tutores nititur, attamen summae affectionis auitae intuitu huiusmodi nuptiae concedendae sunt.
但是,尽管元老院议决根据严格法适用于所有监护人,然而考虑到祖辈极深的亲情,此类婚姻仍应予以准许。
§23.2.67.2Sed et si filius familias tutor puellae uel curator fuit, puto uel magis patri eius non oportere eam nubere: numquid nec fratri, qui est in eiusdem potestate?
但即使家子是少女的监护人或保佐人,我判定,她更不应当嫁给他的父亲;难道不也同样不应当嫁给处于同一权力之下的兄弟吗?
§23.2.67.3Sed uideamus, si Titii filius duxerit uxorem eam, quae tua pupilla fuit, deinde Titium uel filium eius adoptaueris, an peremuntur nuptiae (ut in genero adoptato dictum est) an adoptio impeditur? quod magis dicendum est et si curator, dum gerit curam, adoptauerit maritum eius puellae, cuius curator est.
但让我们来看看,如果提修斯的儿子娶了曾是你的被监护女子的女人,随后你收养了提修斯或其儿子,婚姻是消灭了(如关于被收养的女婿所说的那样),还是收养被阻碍? 如果保佐人在进行保佐期间,收养了其保佐的少女的丈夫,更应当这样判定。
nam finita iam tutela et nupta puella alii uereor, ne longum sit adoptionem mariti eius impedire, quasi propter hoc interponatur, ut ratio tutelae reddendae cohibeatur, quam causam prohibitionis nuptiarum contrahendarum oratio diui Marci continet.
因为在监护已经结束、且少女已嫁给他人时,我担心阻碍其丈夫的收养会有些过分,就好像这是为了阻止提交监护账目而插入的一样,而这正是神君马可的演讲中包含的禁止缔结婚姻的原因。
§23.2.67.4Et si quis curator uentri bonisque datus sit, prohibitionem eiusdem senatus consulti inducit: nam et hic debet rationem reddere.
如果某人被指定为腹中胎儿及财产的保佐人,这也引起了同一元老院议决的禁止;因为他也必须提交账目。
nec spatium administrationis mouere nos debet, quia nec in tutore nec curatore discrimen maioris aut minoris temporis, quo in huiusmodi munere quis fuerit, habitum esse.
管理的时间也不应当影响我们,因为无论在监护人还是保佐人的情况下,对于某人担任此类职务的时间长短,均未作区分。
§23.2.67.5Si puellae tutelam Titius administrauit uel curator negotia gessit eaque nondum recepta ratione decessit filia herede relicta, quaerenti, an eam filio suo posset Titius collocare in matrimonium, dixi posse, quia ratio hereditaria esset et sit simplex debitum: alioquin omnis debitor eam, cui obligatus esset ex aliqua ratione, prohibetur sibi filioque suo coniungere.
如果提修斯管理了少女的监护,或者作为保佐人处理了事务,而她在账目尚未被接受之前就去世了,并留下一女作为继承人,对于提修斯是否可以将该女许配给其儿子的提问,我回答说可以,因为该账目是继承而来的,属于单纯的债务;否则,任何债务人都将被禁止将因某种原因而对其负有债务的女子与自己或其儿子结合。
§23.2.67.6Sed et is, qui pupillam abstinet bonis patris sui, rationem eius rei praestare debet et fieri potest, ut etsi inconsultius hoc fecerit, et hoc nomine condemnari debeat.
然而,使被监护女子放弃其父亲财产的人,也必须对该事务承担报告责任,且可能发生以下情况:即使他做此事有些轻率,也应当以此名义被判承担责任。
sed et si optimo consilio usus sit auxilio praetoriae iurisdictionis, quia non soluendo pater eius decesserat, nihilo minus tamen, quia iudicio hoc probari oportet, impediuntur nuptiae: nam qui bene tutelam et ex fide administrauit, nihilo minus prohibetur.
但是,即使他利用裁判官管辖权的救济,并采取了最好的建议(因为她的父亲因无力清偿债务而去世),然而,因为这必须在审判中予以证实,婚姻仍被阻碍;因为即使善意且忠实地管理了监护的人,也同样被禁止。

词汇与语法注释

  1. 23.2.67.pruiuo tutore — 由名词和形容词组成的夺格绝对结构,表示“在监护人存活期间”这一时间条件。
  2. 23.2.67.3uereor, ne longum sit — 动词 uereor 带有表示担心的连接词 ne。longum sit 中的 longum 并非表示时间上的长度,而是指“过分的、不当的、不合理的”,整句意为“恐怕这有些过分”。
  3. 23.2.67.6qui pupillam abstinet bonis patris sui — 动词 abstineo 在此作及物动词使用,意为使被监护女子(宾格 pupillam)对其父亲的财产(夺格 bonis patris sui)“保持距离”,即“使她放弃继承”。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §23.2.67.pr-23.2.67.6. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:23.2.67.pr-23.2.67.6

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。