[IDEM libro quarto responsorum. ] §23.2.62.prQuamquam in arbitrio matris pater esse uoluerit, cui nuptum filia communis collocaretur, frustra tamen ab ea tutor datus eligetur: neque enim intellegitur pater de persona tutoris cogitasse, cum ideo maxime matrem praetulit, ne filiae nuptias tutori committeret.
[同上,《解答集》第四卷] 尽管父亲曾希望由母亲裁决将他们共同的女儿嫁给谁,但由她指定的监护人被选为配偶仍是无效的:因为并不能理解为父亲曾考虑过该监护人的人选,因为他之所以特别优待母亲,正是为了不把女儿的婚事托付给监护人。
§23.2.62.1Mulier liberto uiri ac patroni sui mala ratione coniungitur.
妇女与她丈夫及保护人的解放自由人结合,是非法的。
§23.2.62.2Tutor, qui rationes curatori reddidit, puellam suam ante constitutum tempus aetatis eius uxorem ducere nec matrem ex alio matrimonio factam potest.
向保佐人移交了账目的监护人,在其被监护女子达到法定年龄之前,既不能娶该女子为妻,也不能娶她因另一段婚姻而成为其母亲的人。