[IDEM libro singulari ad orationem diui Antonini et Commodi. ] §23.2.60.prSi quis tutor quidem non sit, periculum tamen tutelae ad eum pertineat, an sententia orationis contineatur? ueluti si pupilla ab hostibus capta fuerit aut falsis allegationibus a tutela se excusauerit, ut ex sacris constitutionibus periculum ad eum pertineat? et dicendum est hos quoque ad senatus consultum pertinere: nam et huiusmodi periculum in numerum trium tutelarum computari comprobatum est.
[同前,《论神圣安东尼与康茂德演说单卷书》] 如果某人虽非监护人,但监护的风险仍归属于他,他是否被包含在演说的本意之中? 例如,如果女被监护人被敌人俘虏,或者他以虚假陈述免除了自己的监护职责,从而根据神圣宪令,风险仍归属于他。 应当认为,这些人也属于元老院决议的适用范围;因为已经确定,此种风险也计入三项监护的数量之中。
§23.2.60.1Sed si propter alterius personam periculum ad eum peruenit, uideamus ne extra sententiam senatus consulti sit: ueluti si magistratus in tutelae periculum incidit uel fideiusserit quis pro tutore uel curatore, quia nec in numerum trium tutelarum haec imputantur: et consequens est hoc probare.
但是,如果风险是因他人的身份而传导至他,让我们看看他是否处于元老院决议的本意之外;例如,如果官吏陷入监护风险,或者某人作为监护人或保佐人的保证人,因为这些也不被计入三项监护的数量之中;承认这一点是合乎逻辑的。
§23.2.60.2Quid ergo si honoris causa tutor datus sit? quatenus nec huiusmodi tutela in numerum computatur, numquid idem sit? sed ratio in contrarium ducit, quod dictum est et honorarium tutorem periculum solere pati, si male passus sit administrari tutelam.
那么,如果是为了荣誉而指定了监护人呢? 既然此种监护也不计入数量,是否也同样适用? 但理由导向相反的结论,因为有论者指出,即使是荣誉监护人,如果放任监护事务被管理不善,通常也要承担风险。
§23.2.60.3Quin autem ille, qui, cum datus est tutor, cessat in administratione, pertineat ad orationem, non est dubitandum, quia perinde tenetur ex sacris constitutionibus atque si gessisset.
此外,毋庸置疑,在被指定为监护人后怠于管理的人,也属于演说的适用范围,因为根据神圣宪令,他像实际进行了管理一样承担相同的责任。
§23.2.60.4Quid ergo si, cum se uellet excusare aliquo titulo nec in promptu probationes haberet, excusationis negotium fuerit dilatum et inter moras pupilla adoleuerit, an ad senatus consultum pertineat? quaestio in eo est, an et post pubertatem officio finito excusationem eius recipi oporteat: nam si recipitur et excusauerit, impune potest ducere: si uero non debeat recipi post officium finitum, non recte ducit.
那么,如果在某人希望因某种理由免除职务,但手头没有证据,免除的手续被延期,在延迟期间女被监护人达到了成年,他是否适用于元老院决议? 问题在于,在达到成年、职务终止之后,他的免除申请是否仍应被受理;因为如果受理并且他免除了职务,他就可以不受处罚地娶她;但如果职务终止后确实不应受理,他就不能合法地娶她。
et ait Papinianus libro quinto responsorum officio finito excusationem recipi non oportere et ideo exacti temporis periculum ad eum pertinere.
巴比尼安在《解答集》第五卷中认为,职务终止后不应受理免除,因此已过去时间的风险归属于他。
sed mihi hoc nequaquam placet: iniquum enim est propter dilationem, quae forte non dolo, sed quae ex necessitate contingit, non excusari uel nuptias impediri excusatione recepta.
但我决不同意这一点;因为如果由于并非出于恶意、而是由于必然性而发生的延期,从而导致他无法免除职务,或者因为免除申请本应被受理而婚姻却受到阻碍,这是不公正的。
§23.2.60.5Quamuis uerbis orationis cautum sit, ne uxorem tutor pupillam suam ducat, tamen intellegendum est ne desponderi quidem posse: nam cum qua nuptiae contrahi non possunt, haec plerumque ne quidem desponderi potest: nam quae duci potest, iure despondetur.
尽管演说的字面规定是监护人不得娶其女被监护人为妻,但仍应理解为甚至不能订婚;因为对于不能与其缔结婚姻的人,通常甚至不能与其订婚;因为只有能够被娶的女性,才能依法订婚。
§23.2.60.6Quid ergo si adoptiuus filius tutoris duxerit pupillam illicite posteaque emancipatus fuerit? credendum est de adoptiuis emancipatis senatum non sensisse, quia post emancipationem in totum adoptiuae familiae obliuiscuntur.
那么,如果监护人的养子非法娶了女被监护人,之后又被解放了呢? 应当相信,元老院并没有针对已被解放的养子,因为在解放之后,他们完全不再属于养父的家庭。
§23.2.60.7Naturales liberi licet in adoptionem dati fuerint, senatus consulto continentur.
亲生子女即使已被送去收养,仍被包含在元老院决议之内。
§23.2.60.8Quid ergo si tutor datus prouocauit et postea heres eius uictus est? praeteriti temporis periculum praestare debet.
那么,如果被指定的监护人提出上诉,随后他的继承人败诉了呢? 他必须承担过去时间的风险。
an uero si filius heres fuerit et uictus est, ad orationem pertineat? et consequens est hoc probare, quoniam rationem debet reddere.
但如果儿子是继承人并败诉,他是否属于演说的适用范围? 承认这一点是合乎逻辑的,因为他必须提交账目。