[MARCIANUS libro secundo institutionum. ] §23.2.57.prQui in prouincia officium aliquid gerit, prohibetur etiam consentire filio suo uxorem ducenti.
[马尔基安,《法学阶梯》第二卷] 在行省内担任某种官职的人,也被禁止同意其子娶妻。
In libro secundo de adulteriis PAPINIANI MARCIANUS notat: Diuus Marcus et Lucius imperatores Flauiae Tertullae per mensorem libertum ita rescripserunt: 'Mouemur et temporis diuturnitate, quo ignara iuris in matrimonio auunculi tui fuisti, et quod ab auia tua collocata es, et numero liberorum uestrorum: idcircoque cum haec omnia in unum concurrunt, confirmamus statum liberorum uestrorum in eo matrimonio quaesitorum, quod ante annos quadraginta contractum est, perinde atque si legitime concepti fuissent'.
在对巴比尼安《论通奸罪》第二卷的批注中,马尔基安指出:神圣的马可和路奇乌斯两位皇帝通过释放自由人门索尔,给弗拉维娅·特尔图拉复呈如下:“我们既为你因不知法律而与你舅父结婚的时间之久所动容,也为你是由你外祖母主持婚配的事实所动容,还为你们子女的人数所动容;因此,当所有这些因素汇合在一起时,我们确认你们在这桩于四十年前缔结的婚姻中所生子女的身份,就如同他们是合法受孕的一样。 ”