[GAIUS libro undecimo ad edictum prouinciale. ] §23.2.55.prQuin etiam nefas existimatur eam quoque uxorem ducere, quae per adoptionem filia neptisue esse coeperit, in tantum, ut et, si per emancipationem adoptio dissoluta sit, idem iuris maneat.
[盖尤斯,《地方政厅告示评注》第十一卷] 甚至,娶一个因收养而成为自己女儿或孙女的女子也被认为是不合天理的,以至于,即使收养关系通过免除家父权而解除,同样的法律规则依然适用。
§23.2.55.1Patris adoptiui mei matrem aut materteram aut neptem ex filio uxorem ducere non possum, scilicet si in familia eius sim: alioquin si emancipatus fuero ab eo, sine dubio nihil impedit nuptias, scilicet quia post emancipationem extraneu intellegor.
我不能娶我养父的母亲、姨母,或其子的女儿为妻,这当然是在我仍属于其家庭成员的情况下;否则,如果我已被他免除家父权,毫无疑问,没有任何障碍阻碍婚姻,这当然是因为在免除家父权之后,我被视为外人。