[TERENTIUS CLEMENS libro octauo ad legem Iuliam et Papiam. ] §23.2.48.prFilio patroni in libertam paternam eandemque uxorem idem iuris, quod ipsi patrono daretur, ex sententia legis accommodatur.
[特伦提乌斯·克莱门斯,其《论朱里亚法与帕皮亚法》第八卷] 根据法律的本意,赞助人之子对其父亲的被解放女奴且同时为其妻子者,享有与赞助人本人所被赋予的相同权利。
idemque dicendum erit et si alterius patroni filius uiuo altero libertam eorum uxorem duxerit.
而且,如果在一赞助人尚存活时,另一赞助人之子娶了他们共同的被解放女奴为妻,亦应适用同样的结论。
§23.2.48.1Si ignominiosam libertam suam patronus uxorem duxerit, placet, quia contra legem maritus sit, non habere eum hoc legis beneficium.
如果赞助人娶了自己名誉受损的被解放女奴为妻,通说认为,由于他违反法律成为丈夫,因此不享有这一法律上的优待。
§23.2.48.2Si uni ex filiis adsignatam alter uxorem duxerit, non idem ius quod in patrono tribuendum: nihil enim iuris habebit, quia senatus omne ius libertorum adsignatorum ad eum transtulit, cui id pater tribuit.
如果该被解放女奴已被指定给诸子之中的一人,而另一人娶其为妻,则不应向其赋予如同在赞助人情形下的相同权利;因为他将不享有任何权利,因为元老院已将对于被指定解放自由人的全部权利转归给父亲对其作出指定的那个人。