[ULPIANUS libro primo ad legem Iuliam et Papiam. ] §23.2.43.prPalam quaestum facere dicemus non tantum eam, quae in lupanario se prostituit, uerum etiam si qua (ut adsolet) in taberna cauponia uel qua alia pudori suo non parcit.
[乌尔比安,其《论朱里亚法与帕皮亚法》第一卷] 我们说,不仅在妓院中出卖肉体的女子,而且(如通常那样)如果在酒馆或其他地方不顾及自己贞操的女子,也是公然从事卖淫生业。
§23.2.43.1Palam autem sic accipimus passim, hoc est sine dilectu: non si qua adulteris uel stupratoribus se committit, sed quae uicem prostitutae sustinet.
而“公然”我们是这样理解的:到处,也就是不加挑选;并非指如果某个女子委身于通奸者或诱奸者,而是指那些扮演娼妓角色的女子。
§23.2.43.2Item quod cum uno et altero pecunia accepta commiscuit, non uidetur palam corpore quaestum facere.
同样地,仅因收受金钱而与一两个男子同居,并不被视为公然用身体从事卖淫生业。
§23.2.43.3Octauenus tamen rectissime ait etiam eam, quae sine quaestu palam se prostituerit, debuisse his connumerari.
然而,奥克塔维努斯非常正确地指出,即使是没有获取利益而公然出卖肉体的女子,也应当被归入此类。
§23.2.43.4Non solum autem ea quae facit, uerum ea quoque quae fecit, etsi facere desiit, lege notatur: neque enim aboletur turpitudo, quae postea intermissa est.
不仅目前从事此事的女子,起过曾经从事此事的女子,即使她已经停止从事,也受到法律的标记(蒙受不名誉);因为事后中断的丑行并不会被消除。
§23.2.43.5Non est ignoscendum ei, quae obtentu paupertatis turpissimam uitam egit.
对于以贫困为借口而过着极其卑劣生活的女子,是不应予以宽恕的。
§23.2.43.6Lenocinium facere non minus est quam corpore quaestum exercere.
媒介卖淫与用身体从事卖淫生业并无二致。
§23.2.43.7Lenas autem eas dicimus, quae mulieres quaestuarias prostituunt.
而我们所说的“女老鸨”,是指让那些卖淫女子卖淫的女人。
§23.2.43.8Lenam accipiemus et eam, quae alterius nomine hoc uitae genus exercet.
我们也把那些以他人名义从事此种生活方式的女人视为女老鸨。
§23.2.43.9Si qua cauponam exercens in ea corpora quaestuaria habeat (ut multae adsolent sub praetextu instrumenti cauponii prostitutas mulieres habere), dicendum hanc quoque lenae appellatione contineri.
如果有经营酒馆的女子在店里保有卖淫的女子(正如许多人习惯以酒馆设备为幌子保有卖淫女子那样),应当说她也被包含在“女老鸨”这一称呼之内。
§23.2.43.10Senatus censuit non conueniens esse ulli senatori uxorem ducere aut retinere damnatam publico iudicio, quo iudicio cuilibet ex populo experiri licet, nisi si cui lege aliqua accusandi publico iudicio non est potestas.
元老院决议,任何元老院议员娶或留用被公开审判判处有罪的女子都是不体面的——在公开审判中,任何普通百姓都被允许提起诉讼——除非某人根据某项法律无权在公开审判中进行控告。
§23.2.43.11Si qua calumniae iudicio damnata sit ex causa publici iudicii et quae praeuaricationis damnata est, publico iudicio damnata esse non uidetur.
如果某个女子因公开审判的起因而被判犯有诬告罪,或者被判犯有串通诉讼罪,她不被视为在公开审判中被判有罪。
§23.2.43.12Quae in adulterio deprehensa est, quasi publico iudicio damnata est.
被当场抓获通奸的女子,就如同在公开审判中被判有罪一般。
proinde si adulterii condemnata esse proponatur, non tantum quia deprehensa est erit notata, sed quia et publico iudicio damnata est.
因此,如果假设她被判犯有通奸罪,她不仅因为被当场抓获而被标记不名誉,而且也因为在公开审判中被判有罪而被标记。
quod si non sit deprehensa, damnata autem, idcirco notetur, quia publico iudicio damnata est.
但如果她未被当场抓获却被判有罪,她因在公开审判中被判有罪而受到标记。
at si deprehensa quidem sit, damnata autem non sit, notata erit? ego puto, etsi absoluta sit post deprehensionem, adhuc tamen notam illi obesse debere, quia uerum est eam in adulterio deprehensam, quia factum lex, non sententiam notauerit.
然而,如果她确实被当场抓获却未被判有罪,她会被标记吗? 我认为,即使她在被当场抓获后被宣告无罪,该标记仍应对她产生不利影响,因为她被当场抓获通奸是事实,法律标记的是行为,而非判决。
§23.2.43.13Non adicitur hic ut in lege Iulia de adulteriis a quo uel ubi deprehensam: proinde siue maritus siue quis alius deprehendisse proponatur, uidetur notata: sed et si non in domo mariti uel patris sui deprehensa sit, erit notata secundum uerba legis.
此处并未像《朱里亚通奸法》那样,补充说明她是被谁或在何处被当场抓获的;因此,无论假设是丈夫还是其他任何人抓获了她,她都被视为已被标记不名誉;而且,即使她不是在丈夫或其父亲的家中被抓获,根据法律字句,她也将被标记不名誉。