[PAULUS libro trigesimo quinto ad edictum. ] §23.2.14.prAdoptiuus filius si emancipetur, eam quae patris adoptiui uxor fuit ducere non potest, quia nouercae locum habet.
[保罗,著《告示评注》第三十五卷] 养子即使被免除家父权,也不能娶曾为养父之妻的人,因为她处于继母的地位。
§23.2.14.1Item si quis filium adoptauerit, uxorem eiusdem quae nurus loco est ne quidem post emancipationem filii ducere poterit, quoniam aliquando nurus ei fuit.
同样,如果有人收养了儿子,即使在该儿子被免除家父权后,他也绝不能娶该儿子的妻子(她处于儿媳的地位),因为她曾是他的儿媳。
§23.2.14.2Seruiles quoque cognationes in hoc iure obseruandae sunt.
奴隶身份中的血亲关系在婚姻法中也必须遵守。
igitur suam matrem manumissus non ducet uxorem: tantundem iuris est et in sorore et sororis filia.
因此,被释放者不能娶自己的母亲;对于姐妹及姐妹的女儿也适用相同的规则。
idem e contrario dicendum est, ut pater filiam non possit ducere, si ex seruitute manumissi sint, etsi dubitetur patrem eum esse.
反之亦然,即使他们是从奴隶身份中被释放出来的,父亲也不能娶女儿,即使对他是其父亲存有疑问。
unde nec uolgo quaesitam filiam pater naturalis potest uxorem ducere, quoniam in contrahendis matrimoniis naturale ius et pudor inspiciendus est: contra pudorem est autem filiam uxorem suam ducere.
因此,亲生父亲也不能娶非婚生的女儿,因为在缔结婚姻时必须顾及自然法和羞耻心;而娶自己的女儿作为妻子是违反羞耻心的。
§23.2.14.3Idem tamen, quod in seruilibus cognationibus constitutum est, etiam in seruilibus adfinitatibus seruandum est, ueluti ut eam, quae in contubernio patris fuerit, quasi nouercam non possim ducere, et contra eam, quae in contubernio filii fuerit, patrem quasi nurum non ducere: aeque nec matrem eius, quam quis in seruitute uxorem habuit, quasi socrum.
然而,关于奴隶血亲关系所确立的规则,在奴隶姻亲关系中也应当遵守,例如,我不能娶曾与父亲同居(contubernium)的女子,视其如继母;反之,父亲不能娶曾与儿子同居的女子,视其如儿媳;同样,也不能娶在奴隶身份期间曾作为妻子的人的母亲,视其如岳母。
cum enim cognatio seruilis intellegitur, quare non et adfinitas intellegatur? sed in re dubia certius et modestius est huiusmodi nuptiis abstinere.
因为既然奴隶血亲关系被承认,为什么奴隶姻亲关系就不被承认呢? 但在有疑问的情况下,避免此类婚姻是更确定且更谨慎的做法。
§23.2.14.4Nunc uideamus, quomodo nouerca et priuigna et socrus et nurus intellegantur, ut sciamus, quas non liceat ducere.
现在让我们来看,“继母”、“继女”、“岳母”和“儿媳”是如何理解的,以便我们知道不准娶谁。
quidam nouercam per se patris uxorem et nurum filii uxorem et priuignam uxoris ex alio marito filiam intellegunt: sed quod ad hanc causam uerius est nec aui uxorem nec proaui duci posse.
有人认为继母仅指父亲的妻子,儿媳指儿子的妻子,继女指妻子与其他丈夫所生的女儿:但对于本案而言更正确的观点是,祖父的妻子和曾祖父的妻子也不能被娶。
duas ergo uel plures nouercas ducere non poterit: non mirum, nam et is qui adoptiuus est nec naturalis patris nec adoptiui uxorem ducere potest: sed et si plures uxores pater habuerit, nullam earum ducere possum.
因此,一个人不能娶两个或两个以上的继母:这并不奇怪,因为养子既不能娶生父的妻子,也不能娶养父的妻子;而且,即使父亲有过多个妻子,我也不能娶她们中的任何一个。
itaque socrus appellatione non tantum uxoris meae mater, sed et auia et proauia intellegitur, ut nullam earum ducere possim.
因此,“岳母”这一称呼不仅指我妻子的母亲,而且也理解为包括她的祖母和曾祖母,以至于我不能娶她们中的任何一个。
nurus quoque appellatione non tantum filii uxor, sed et nepotis et pronepotis continetur, licet quidam has pronurus appellant.
“儿媳”这一称呼不仅包括儿子的妻子,而且也包括孙子和曾孙的妻子,尽管有人称这些人为“曾孙媳”。
priuigna quoque non solum ea mihi intellegitur quae uxoris meae filia est, sed et neptis et proneptis, ut nullam earum ducere possim.
“继女”对我而言不仅理解为我妻子的女儿,而且也包括其孙女和曾孙女,以至于我不能娶她们中的任何一个。
item eius matrem, quam sponsam habui, non posse me uxorem ducere Augustus interpretatus est: fuisse enim eam socrum.
同样,奥古斯都解释说,我不能娶曾作为我未婚妻的人的母亲:因为她已经(等同于)是岳母了。