[PAULUS libro quadragesimo quarto ad edictum. ] §22.6.1.prIgnorantia uel facti uel iuris est.
[保罗,载《告示评注》第四十四卷] 无知(错误)或关于事实,或关于法律。
§22.6.1.1Nam si quis nesciat decessisse eum, cuius bonorum possessio defertur, non cedit ei tempus: sed si sciat quidem defunctum esse cognatum, nesciat autem proximitatis nomine bonorum possessionem sibi deferri, aut se sciat scriptum heredem, nesciat autem quod scriptis heredibus bonorum possessionem praetor promittit, cedit ei tempus, quia in iure errat.
因为,如果有人不知道那个被授予其财产占有的人已经去世,时间便不会对他开始计算;但如果他虽然知道亲属已经去世,却不知道自己因亲近关系而被授予财产占有,或者他知道自己被指定为继承人,却不知道裁判官向指定继承人许诺授予财产占有,时间则会对他计算,因为他在法律上犯了错误。
idem est, si frater consanguineus defuncti credat matrem potiorem esse.
如果死者同父的兄弟认为母亲拥有优先权,情况也是一样。
§22.6.1.2Si quis nesciat se cognatum esse, interdum in iure, interdum in facto errat.
如果有人不知道自己是亲属,有时他在法律上犯错,有时在事实上犯错。
nam si et liberum se esse et ex quibus natus sit sciat, iura autem cognationis habere se nesciat, in iure errat: at si quis (forte expositus) quorum parentium esset ignoret, fortasse et seruiat alicui putans se seruum esse, in facto magis quam in iure errat.
因为,如果他既知道自己是自由人,也知道自己由谁所生,但不知道自己享有亲属关系的权利,他便是在法律上犯了错误。 然而,如果有人(例如被遗弃的孩子)不知道自己的父母是谁,甚至可能因为自以为是奴隶而服侍某人,他便是在事实上而非法律上犯了错误。
§22.6.1.3Item si quis sciat quidem alii delatam esse bonorum possessionem, nesciat autem ei tempus praeterisse bonorum possessionis, in facto errat.
同样,如果有人确实知道财产占有已授予他人,但不知道那人的财产占有期限已经届满,他是在事实上犯了错误。
idem est si putet eum bonorum possessionem accepisse.
如果他认为那人已经接受了财产占有,情况也是一样。
sed si sciat eum non petisse tempusque ei praeterisse, ignoret autem sibi ex successorio capite competere bonorum possessionem, cedet ei tempus, quia in iure errat.
但如果他知道那人未曾请求且其期限已经届满,却不知道根据继承条款自己享有财产占有,时间仍会对他计算,因为他在法律上犯了错误。
§22.6.1.4Idem dicemus, si ex asse heres institutus non putet se bonorum possessionem petere posse ante apertas tabulas: quod si nesciat esse tabulas, in facto errat.
如果被指定为全部财产继承人的人认为在遗嘱开封前自己不能请求财产占有,我们也应当得出同样的结论;但如果他不知道有遗嘱存在,他便是在事实上犯了错误。