[LABEO libro septimo pithanon a Paulo epitomatorum. ] §22.3.28.prSi arbiter animaduertere debeat, an operis facti memoria exstet, hoc ei quaerendum est, an aliquis meminerit id opus factum esse.
[保罗对拉贝奥《可信论点集》第七卷的摘录] 如果仲裁人必须判定某项工程落成的记忆是否存在,他应该调查这一点:是否有任何人记得该工程已经落成。
PAULUS: immo cum in arbitrio quaeritur, memoria facti operis exstet nec ne, non hoc quaeritur, num aliquis meminerit, quo die aut quo consule factum sit, sed num hoc aliquo modo probari possit, quando id opus factum sit: et hoc ita, quod Graece dici solet ἐν πλάτει.
保罗:相反,当在仲裁中探究某项工程落成的记忆是否存在时,所探究的并不是是否有任何人记得它是在哪一天或在哪位执政官任期内落成的,而是是否能够以某种方式证明该工程是在何时落成的。 这正是在希腊语中通常被称为“大体上”(ἐν πλάτει)的意思。
enim potest hoc memoria non teneri: intra annum puta factum, cum interim nemo sit eorum, qui meminerit, quibus consulibus id uiderit, sed cum omnium haec est opinio nec audisse nec uidisse, cum id opus fieret, neque ex eis audisse, qui uidissent aut audissent: et hoc infinite similiter susum uersum accidet, cum memoria operis facti non exstaret.
因为这完全可能不被记忆所保存:例如,假设它是在一年内完成的,但其间在那些人中没有一个人记得自己是在哪位执政官任期内看到它的;相反,所有人的看法都是,在工程进行时他们既未听过也未看过,也未曾从那些看过或听过的人那里听说过。 当该工程落成的记忆不复存在时,同样的情况向过去追溯也会无限地发生。