[PAULUS libro tertio quaestionum.
[保罗,载《疑问集》第三卷。
] §22.3.25.prCum de indebito quaeritur, quis probare debet non fuisse debitum? res ita temperanda est, ut, si quidem is, qui accepisse dicitur rem uel pecuniam indebitam, hoc negauerit et ipse qui dedit legitimis probationibus solutionem adprobauerit, sine ulla distinctione ipsum, qui negauit sese pecuniam accepisse, si uult audiri, compellendum esse ad probationes praestandas, quod pecuniam debitam accepit: per etenim absurdum est eum, qui ab initio negauit pecuniam suscepisse, postquam fuerit conuictus eam accepisse, probationem non debiti ab aduersario exigere.
]\n当对非债发生争议时,谁应当证明该债务不存在? 此问题应如此调和:如果被指称收受了非债之物或金钱的人予以否认,而给付人自己通过合法的证据证明了给付的事实,那么,否认自己收受金钱的人若想被法庭听取,则毫无例外地必须被强制作出证明,即证明他收受金钱是有债的。 因为,一个从一开始就否认收受过金钱的人,在被证实确实收受了金钱之后,却要求对方证明债务不存在,这确实是非常荒谬的。
sin uero ab initio confiteatur quidem suscepisse pecunias, dicat autem non indebitas ei fuisse solutas, praesumptionem uidelicet pro eo esse qui accepit nemo dubitat: qui enim soluit numquam ita resupinus est, ut facile suas pecunias iactet et indebitas effundat, et maxime si ipse qui indebitas dedisse dicit homo diligens est et studiosus pater familias, cuius personam incredibile est in aliquo facile errasse.
但如果他从一开始就承认确实收受了金钱,但主张该金钱并非是在无债的情况下支付给他的,那么显而易见,推定是有利于收受人的,这一点无人怀疑。 因为给付人决不会如此粗心大意,以至于轻易抛弃自己的金钱并倾倒非债之物,特别是如果自称给付了非债之物的人本身是一个勤勉且尽责的家父,其人品令人难以相信会在某件事上轻易犯错。
et ideo eum, qui dicit indebitas soluisse compelli ad probationes, quod per dolum accipientis uel aliquam iustam ignorantiae causam indebitum ab eo solutum, et nisi hoc ostenderit, nullam eum repetitionem habere.
因此,主张自己支付了非债之物的人,必须被强制提供证明,证明该非债之给付是因收受人的欺诈或某种正当的不知情原因而由其支付的,如果不表明这一点,他就不享有任何返还请求权。
§22.3.25.1Sin autem is qui indebitum queritur uel pupillus uel minor sit uel mulier uel forte uir quidem perfectae aetatis, sed miles uel agri cultor et forensium rerum expers uel alias simplicitate gaudens et desidia deditus: tunc eum qui accepit pecunias ostendere bene eas accepisse et debitas ei fuisse solutas et, si non ostenderit, eas redhibere.
\n 但如果抱怨给付了非债之物的人是受监护人、未成年人、女性,或者恰好是成年男子,但属于士兵、农民、缺乏司法事务经验者,或在其他方面安于单纯且沉溺于懈怠的人:那么收受金钱的人必须表明其正当地收受了这些金钱,且该金钱是作为有债之物支付给他的,如果不表明这一点,他必须予以返还。
§22.3.25.2Sed haec ita, si totam summam indebitam fuisse solutam is qui dedit contendat.
\n 但这仅在给付人声称支付了全部非债金额的情况下适用。
Sin autem pro parte queritur, quod pars pecuniae solutae debita non est, uel quod ab initio quidem debitum fuit, sed uel dissoluto debito postea ignarus iterum soluit uel exceptione tutus errore eius pecunias dependit: ipsum omnimodo hoc ostendere, quod uel plus debito persoluit uel iam solutam pecuniam per errorem repetita solutione dependit uel tutus exceptione suam nesciens proiecit pecuniam, secundum generalem regulam, quae eos, qui opponendas esse exceptiones adfirmant uel soluisse debita contendunt, haec ostendere exigit.
然而,如果他只是对一部分提出抱怨,因为所支付的金钱有一部分并非债,或者虽然起初确实有债,但在债务消灭后他因不知情而再次支付,或者在享有抗辩权保护的情况下因错误而支付了金钱:他自己无论如何都必须表明这一点,即他要么支付了超出债务的部分,要么因错误而对已支付的金钱进行了重复给付,要么在享有抗辩权保护的情况下因不知情而抛弃了自己的金钱,这符合一般规则,该规则要求那些断言应当提出抗辩或声称已支付债务的人表明这些情况。
§22.3.25.3In omnibus autem uisionibus quas praeposuimus licentia concedenda est ei, cui onus probationis incumbit, aduersario suo de rei ueritate iusiurandum ferre, prius ipso pro calumnia iurante, ut iudex iuramenti fidem secutus ita suam sententiam possit formare, iure referendae religionis ei seruando.
\n 在我们上述提出的所有情形中,应当允许承担证明责任的人就事实真相向其对手提出宣誓要求,前提是他自己先作非恶意诉讼的宣誓,以便法官能够依据该宣誓的信誉来形成其判决,同时对另一方保留将宣誓发回的权利。
§22.3.25.4Sed haec, ubi de solutione indebiti quaestio est.
\n 但这适用于对非债给付产生争议的情形。
sin autem cautio indebita exposita esse dicatur et indiscrete loquitur, tunc eum, in quem cautio exposita est, compelli debitum esse ostendere, quod in cautionem deduxit, nisi ipse specialiter qui cautionem exposuit causas explanauit, pro quibus eandem conscripsit: tunc enim stare eum oportet suae confessioni, nisi euidentissimis probationibus in scriptis habitis ostendere paratus sit sese haec indebite promississe.
然而,如果被声称出具了非债的债务证书,且其表述含糊,那么债务证书的持有人必须被强制证明他在债务证书中所载入的债务是存在的,除非出具债务证书的人自己特别说明了他撰写该证书的具体原因:因为在那种情况下,除非他准备通过极为显而易见的书面证据来证明自己是在无债的情况下做出该承诺的,否则他应当坚守自己的承认。