[PAULUS libro tertio quaestionum. ]
パウルス『疑問集』第3巻において。
§22.3.25.prCum de indebito quaeritur, quis probare debet non fuisse debitum? res ita temperanda est, ut, si quidem is, qui accepisse dicitur rem uel pecuniam indebitam, hoc negauerit et ipse qui dedit legitimis probationibus solutionem adprobauerit, sine ulla distinctione ipsum, qui negauit sese pecuniam accepisse, si uult audiri, compellendum esse ad probationes praestandas, quod pecuniam debitam accepit: per etenim absurdum est eum, qui ab initio negauit pecuniam suscepisse, postquam fuerit conuictus eam accepisse, probationem non debiti ab aduersario exigere.
\n非債について争われるとき、債務がなかったことを誰が証明すべきか。 この問題は次のように調整されるべきである。 すなわち、もし非債の物または金銭を受け取ったと言われている者が、この事実を否定し、そして支払った者自身が適法な証拠によって支払いを立証したならば、金銭を受け取ったことを否定した者自身が、もし言い分を聞いてもらいたいと望むなら、区別なく、受け取った金銭が債務であったことの証明を提供するよう強制されるべきである。 なぜなら、当初は金銭を受け取ったことを否定していた者が、それを受け取ったことが立証された後に、相手方に非債の証明を要求することはきわめて不条理だからである。
sin uero ab initio confiteatur quidem suscepisse pecunias, dicat autem non indebitas ei fuisse solutas, praesumptionem uidelicet pro eo esse qui accepit nemo dubitat: qui enim soluit numquam ita resupinus est, ut facile suas pecunias iactet et indebitas effundat, et maxime si ipse qui indebitas dedisse dicit homo diligens est et studiosus pater familias, cuius personam incredibile est in aliquo facile errasse.
しかし他方で、もし当初から金銭を受け取ったことは認めるものの、それが非債のものとして自分に支払われたのではないと主張する場合には、受領した者の側に推定があることは誰も疑わない。 なぜなら、支払う者は決して、軽率に自分の金銭を投げ捨てて非債のものをばらまくほど不注意ではないからであり、とりわけ、非債のものを与えたと主張する当人が、注意深く熱心な家父であって、その人柄からして何らかの点で容易に誤ったとは信じがたい場合にはなおさらである。
et ideo eum, qui dicit indebitas soluisse compelli ad probationes, quod per dolum accipientis uel aliquam iustam ignorantiae causam indebitum ab eo solutum, et nisi hoc ostenderit, nullam eum repetitionem habere.
それゆえ、非債の支払いをしたと主張する者は、受領者の欺罔または何らかの正当な不知の理由によって自分から非債の支払いがなされたという証明を提示するよう強制されるべきであり、もしこれを示さなければ、彼は何ら返還請求権を持たない。
§22.3.25.1Sin autem is qui indebitum queritur uel pupillus uel minor sit uel mulier uel forte uir quidem perfectae aetatis, sed miles uel agri cultor et forensium rerum expers uel alias simplicitate gaudens et desidia deditus: tunc eum qui accepit pecunias ostendere bene eas accepisse et debitas ei fuisse solutas et, si non ostenderit, eas redhibere.
\n しかし、もし非債を不服と訴える者が、被後見人、もしくは未成年者、もしくは女性、あるいは、仮に成人男性であっても、軍人、農民、司法実務に不慣れな者、もしくはその他で単純さを好み怠惰にふけっている者であるならば、そのときには、金銭を受け取った者が、自分が正当にそれらを受け取ったこと、およびそれらが債務のあるものとして自分に支払われたことを示すべきであり、もし示さなければ、それらを返還すべきである。
§22.3.25.2Sed haec ita, si totam summam indebitam fuisse solutam is qui dedit contendat.
\n しかし、これらのことは、支払った者が全額が非債として支払われたと主張する場合にのみ、このように適用される。
Sin autem pro parte queritur, quod pars pecuniae solutae debita non est, uel quod ab initio quidem debitum fuit, sed uel dissoluto debito postea ignarus iterum soluit uel exceptione tutus errore eius pecunias dependit: ipsum omnimodo hoc ostendere, quod uel plus debito persoluit uel iam solutam pecuniam per errorem repetita solutione dependit uel tutus exceptione suam nesciens proiecit pecuniam, secundum generalem regulam, quae eos, qui opponendas esse exceptiones adfirmant uel soluisse debita contendunt, haec ostendere exigit.
しかし、もし一部について不服を申し立てる場合、すなわち、支払われた金銭の一部が債務ではなかったとか、あるいは、当初は確かに債務であったが、後に債務が消滅したのを知らずに再び支払ったとか、あるいは抗弁によって守られていたのに、誤ってその金銭を支払ってしまったという場合なら、彼自身が、自分が債務以上に支払ったこと、あるいはすでに支払った金銭を誤って重ねて支払うことで出費したこと、あるいは抗弁によって守られていながらそれを知らずに自分の金銭を失ったことを、いかなる場合も示すべきである。 これは、抗弁が対抗されるべきであると主張する者、あるいは債務を支払ったと主張する者に対して、これらのことを示すよう要求する一般的な規則に従うものである。
§22.3.25.3In omnibus autem uisionibus quas praeposuimus licentia concedenda est ei, cui onus probationis incumbit, aduersario suo de rei ueritate iusiurandum ferre, prius ipso pro calumnia iurante, ut iudex iuramenti fidem secutus ita suam sententiam possit formare, iure referendae religionis ei seruando.
\n しかし、私たちが提示したすべての見解において、立証責任を負う者には、事の真実について相手方に宣誓を求める自由が認められなければならない。 ただし、まず彼自身が不当訴訟でないことを宣誓することを条件とする。 それは、裁判官が宣誓の信憑性に従って自分の判決を形成できるようにするためであり、その際、相手方には宣誓を差し戻す権利が保たれる。
§22.3.25.4Sed haec, ubi de solutione indebiti quaestio est.
\n しかし、これらのことは、非債の支払いに関して問題となっている場合のことである。
sin autem cautio indebita exposita esse dicatur et indiscrete loquitur, tunc eum, in quem cautio exposita est, compelli debitum esse ostendere, quod in cautionem deduxit, nisi ipse specialiter qui cautionem exposuit causas explanauit, pro quibus eandem conscripsit: tunc enim stare eum oportet suae confessioni, nisi euidentissimis probationibus in scriptis habitis ostendere paratus sit sese haec indebite promississe.
しかし、もし非債の債務証書が作成されたと言われており、かつそれが漠然と書かれているならば、そのときには、その証書が交付された相手方が、自分がその証書に記載させた債務が存在することを示すよう強制される。 ただし、その証書を交付した者自身が、それを執筆した理由となる原因を具体的に説明している場合は別である。 というのも、その場合には、書面によるきわめて明白な証拠によって自分がこれらを非債として約束したことを示す用意があるのでない限り、彼は自らの承認に従わなければならないからである。