[PAULUS libro uicesimo quinto quaestionum.
[保罗,疑议集第二十五卷。
] §22.2.6.prFaenerator pecuniam usuris maritimis mutuam dando quasdam merces in naue pignori accepit, ex quibus si non potuisset totum debitum exsolui, aliarum mercium aliis nauibus impositarum propriisque faeneratoribus obligatarum si quid superfuisset, pignori accepit.
]\n\n一位债权人在以航海利息发放贷款时,接受了某船上的特定货物作为抵押,并约定如果不能从这些货物中清偿全部债务,则将装载在其他船上且已抵押给各自债权人的其他货物的任何剩余部分也作为抵押。
quaesitum est naue propria perempta, ex qua totum solui potuit, an id damnum ad creditorem pertineat, intra praestitutos dies amissa naue, an ad ceterarum nauium superfluum admitti possit.
现提问:如果原船灭失(本来能从中清偿全部债务),且该船是在规定的期限内丧失的,这一损失是由债权人承担,还是允许债权人对其他船只货物的剩余部分主张权利?
respondi: alias quidem pignoris deminutio ad damnum debitoris, non etiam ad creditoris pertinet: sed cum traiecticia pecuniae ita datur, ut non alias petitio eius creditori competat, quam si salua nauis intra statuta tempora peruenerit, ipsius crediti obligatio non exsistente condicione defecisse uidetur, et ideo pignorum quoque persecutio perempta est etiam eorum, quae non sunt amissa.
我回答道:“在其他情况下,抵押物的减少确实属于债务人的损失,而不属于债权人的损失;但当海上借款是以这样的条件发放的,即只有当船只在规定时间内安全到达时债权人才享有请求权,那么由于条件未成就,债权本身的债务关系即被视为消灭,因此,即使是那些未丧失的抵押物,其抵押权追索也同样消灭。
si nauis intra praestitutos dies perisset, et condicionem stipulationis defecisse uideri, ideoque sine causa de pignorum persecutione, quae in aliis nauibus fuerunt, quaeri.
如果船只在规定的期限内灭失,则问答契约的条件也被视为未成就,因此,对于存在于其他船只上的抵押物的追索进行发问是毫无根据的。
quando ergo ad illorum pignorum persecutionem creditor admitti potuerit? scilicet tunc cum condicio exstiterit obligationis et alio casu pignus amissum fuerit uel uilius distractum uel si nauis postea perierit, quam dies praefinitus periculo exactus fuerit.
那么,债权人何时才能被允许对那些抵押物进行追索呢? 显然,是在债务的条件已成就,且抵押物因其他原因丧失或被低价变卖时,或者在为危险所预设的期限届满之后船只才灭失时。 ”