[IDEM libro undecimo responsorum. ] §22.1.9.prPecuniae faenebris, intra diem certum debito non soluto, dupli stipulatum in altero tanto supra modum legitimae usurae respondi non tenere: quare pro modo cuiuscumque temporis superfluo detracto stipulatio uires habebit.
[同上,《解答集》第十一卷] 对于有息借款,若在特定期限内未偿还债务,我曾解答:超出法定利息限制、以再加等额为限的双倍问答契约不具有约束力;因此,在扣除超出部分后,该问答契约按任何期间的比例仍具有效力。
§22.1.9.1Usurarum stipulatio, quamuis debitor non conueniatur, committitur.
利息的问答契约,即使债务人未被起诉,也发生效力。
nec inutilis legitimae usurae stipulatio uidetur sub ea condicione concepta 'si minores ad diem solutae non fuerint': non enim poena, sed faenus uberius iusta ratione sortis promittitur.
在“若未按期支付较低利息”这一条件下订立的法定利息问答契约,并不被视为无效;因为所承诺的并非惩罚金,而是基于本金合理比例的较高利息。
si tamen post mortem creditoris nemo fuit cui pecunia solueretur, eius temporis inculpatam esse moram constitit: ideo si maiores usurae prioribus petantur, exceptio doli non inutiliter opponetur.
然而,若债权人死亡后,没有任何可向其支付款项的人,则已确定该期间的迟延不具过错;因此,如果债权人请求比此前更高的利息,债务人提出恶意抗辩并非无益。