[MARCIANUS libro quarto regularum. ] §22.1.32.prMora fieri intellegitur non ex re, sed ex persona, id est, si interpellatus oportuno loco non soluerit: quod apud iudicem examinabitur: nam, ut et Pomponius libro duodecimo epistularum scripsit, difficilis est huius rei definitio.
[MARCIANUS libro quarto regularum.] 迟延被认为并非产生于物,而是产生于人,即如果在合适的地方受到催告而未履行支付;此事将在裁判官面前进行审理。 因为,正如蓬波尼乌斯在《书信集》第十二卷中所写,对此事的定义是困难的。
diuus quoque Pius Tullio Balbo rescripsit, an mora facta intellegatur, neque constitutione ulla neque iuris auctorum quaestione decidi posse, cum sit magis facti quam iuris.
神君庇护也曾回复图利乌斯·巴尔布斯:是否构成迟延,既不能由任何敕令决定,也不能由法学家的探究来解决,因为这更多是事实问题而非法律问题。
§22.1.32.1Et non sufficit ad probationem morae, si seruo debitoris absentis denuntiatum est a creditore procuratoreue eius, cum etiam si ipsi, inquit, domino denuntiatum est, ceterum postea cum is sui potestatem faceret, omissa esset repetendi debiti instantia, non protinus per debitorem mora facta intellegitur.
此外,如果债权人或其代理人仅向缺席债务人的奴隶发出通知,这不足以证明迟延;因为,他说,即使向主人本人发出了通知,但此后当主人现身时,如果债权人放弃了催讨债务的督促,则不能认为债务人立即构成了迟延。
§22.1.32.2In bonae fidei contractibus ex mora usurae debentur.
在诚信合同中,因迟延而应支付利息。
§22.1.32.3Quid ergo: si et filius familias et pater ex persona eius teneatur (siue iussu eius contractum est siue in rem uersum est patris uel in peculium), cuius persona circa moram spectabitur? et si quidem pater dumtaxat conuenietur, ex mora sua non tenetur: in filium tamen dabitur actio in hoc, ut quod minus a patre actor consecutus est filius praestet: quod si filius moram fecerit, tunc actor uel cum ipso in solidum uel cum patre dumtaxat de peculio habebit.
那么,如果家子和家父都因家子的人身(行为)而承担责任(无论合同是根据家父的命令缔结的,还是解入家父的财产,亦或涉及特有财产),在迟延问题上应考虑谁的人身? 如果确实仅起诉家父,他并不因自己的迟延而承担责任;然而,将对家子提起诉讼,以使家子偿付原告未能从家父处获得的不足部分。 但如果家子造成了迟延,则原告既可以起诉家子本人要求全部给付,也可以起诉家父要求在特有财产限度内承担责任。
§22.1.32.4Sed si duo rei promittendi sint, alterius mora alteri non nocet.
但是,如果是两个要式口头共同债务人,一人的迟延不损害另一人。
§22.1.32.5Item si fideiussor solus moram fecerit, non tenetur, sicuti si Stichum promissum occiderit: sed utilis actio in hunc dabitur.
同样,如果仅保证人造成了迟延,他并不承担责任,正如他杀死了作为给付标的而承诺的奴隶斯蒂库斯一样;但将对他授予准诉权。