[IDEM libro uicesimo quaestionum. ] §22.1.3.prIn fideicommissi persecutione, cum post iudicis sententiam moram fecisset heres, iussit imperator Marcus Antoninus, intermisso legitimo tempore quod condemnatis praestatur ut usque ad sententiam commoda fideicommissarius accipiat, quod decretum ita accipi oportet, si ante iudicis sententiam mora non interuenit: tametsi non facile euenire possit, ut mora non praecedente perueniatur ad iudicem: sed puta legis Falcidiae rationem interuenisse.
[同上,《疑问集》第二十卷] 在追索遗言信托的诉讼中,若继承人在裁判官判决之后发生迟延,马可·安东尼努斯皇帝曾下令:扣除给予败诉人的法定期间,信托受益人应获得直至判决为止的利益。 这一敕令只有在裁判官判决前未发生迟延的情况下,才应作此理解。 尽管在没有先行迟延的情况下,案件极难提交至裁判官处,但可以设想,例如发生了法尔奇迪亚法的计算。
ceterum si ante, quam ad iudicem perueniretur, in mora heres fuit, exinde fructuum praestandorum necessitate adstrictus qua tandem ratione, quoniam et sententia uictus est, legitimi temporis spatio fructibus liberabitur, cum ea temporis intercapedo iudicato dilationem dare, non lucrum adferre debeat?
然而,如果在案件提交至裁判官之前,继承人已经处于迟延状态,并因此负有提供孳息的义务,那么,既然他已被判决败诉,究竟凭什么理由,他能在法定期间内免除提供孳息的义务呢? 因为这段时间的宽限应当是给予败诉人履行债务的延期,而不是为其带来利益。
§22.1.3.1In his quoque iudiciis, quae non sunt arbitraria nec bonae fidei, post litem contestatam actori causa praestanda est in eum diem, quo sententia dicitur: certe post rem iudicatam tempus a fructibus dependendis immune est.
在那些既非裁量性也非基于善意的诉讼中,在诉讼确立之后,也必须向原告提供直至宣判之日为止的利益;当然,在判决作出之后,该期间是免除支付孳息的。
§22.1.3.2Nonnumquam euenit, ut, quamquam fructus hereditatis aut pecuniae usura nominatim relicta non sit, nihilo minus debeatur.
有时,尽管遗产的孳息或金钱的利息未被明确留遗,但仍应予以给付。
ut puta si quis rogetur post mortem suam quidquid ex bonis supererit Titio restituere: ut enim ea quae fide bona deminuta sunt in causa fideicommissi non deprehenduntur, si pro modo ceterorum quoque bonorum deminuantur, ita quod ex fructibus supererit iure uoluntatis restitui oportebit.
例如,如果某人被请求在自己死后将财产的剩余部分返还给蒂蒂乌斯;因为正如那些基于善意而减少的财产,如果是按照其他财产的比例减少的,就不包含在信托的范围内一样,因孳息而产生的剩余部分,也必须根据遗言人的意愿予以返还。
§22.1.3.3Cum Pollidius a propinqua sua heres institutus rogatus fuisset filiae mulieris, quidquid ex bonis eius ad se peruenisset, cum certam aetatem puella complesset, restituere, idque sibi mater ideo placuisse testamento comprehendisset, ne filiae tutoribus, sed potius necessitudini res committerentur, eundemque Pollidium fundum retinere iussisset: praefectis praetorii suasi fructus, qui bona fide a Pollidio ex bonis defunctae percepti essent, restitui debere, siue quod fundum ei tantum praelegauerat siue quod lubrico tutelae fideicommissi remedium mater praetulerat.
当波利迪乌斯被其女亲属指定为继承人,并被请求在该女孩达到一定年龄时,将他所继承的该女子的所有财产返还给她的女儿,且母亲在遗嘱中写明,她之所以做出这样的决定,是为了不将财产托付给女儿的监护人,而是托付给亲属,并且她还命令该波利迪乌斯保留某一土地。 对此,我向近卫长官建议,波利迪乌斯基于善意从死者遗产中收取的孳息亦应予以返还,这或者是由于她仅向他预先遗赠了土地,或者是由于母亲相对于监护制度的不确定性更倾向于信托这种救济方式。
§22.1.3.4Si auro uel argento facto per fideicommissum relicto mora interuenerit, an usurarum aestimatio facienda sit, tractari solet.
如果因通过信托留下的金银制品发生迟延,是否应评估利息,这经常被讨论。
plane si materiam istam ideo relinquit, ut ea distracta pecuniaque refecta fideicommissa soluerentur aut alimenta praestarentur, non oportere frustrationem impunitam esse responderi oportet: quod si forte ideo relinquit, ut his uasis uteretur, non sine rubore desiderabuntur usurae ideoque non exigentur.
显然,如果遗言人留下该原料是为了将其变卖并用所得资金来履行信托或提供抚养费,则应当回答这种拖延不应不受到惩罚;但如果他是为了让受益人使用这些器皿而留下的,那么要求利息不免令人感到羞耻,因此将不予索取。