[GAIUS libro secundo rerum cotidianarum. ] §22.1.28.prIn pecudum fructu etiam fetus est sicut lac et pilus et lana: itaque agni et haedi et uituli statim pleno iure sunt bonae fidei possessoris et fructuarii.
[盖尤斯,著《日常事务》第二卷] 在家畜的孳息中,也包括其幼崽,正如乳汁、兽毛和羊毛一样:因此,羔羊、小山羊和小牛立即以完全的权利归属于善意占有人和用益物权人。
§22.1.28.1Partus uero ancillae in fructu non est itaque ad dominum proprietatis pertinet: absurdum enim uidebatur hominem in fructu esse, cum omnes fructus rerum natura hominum gratia comparauerit.
但是,女奴所生之子并不在孳息之列,因此归属于所有权人:因为既然自然为人类的利益准备了所有的孳息,那么认为人也是孳息便显得荒谬了。