Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §22.1.25.pr-22.1.25.2

共有土地与善意占有中的孳息取得权

第 3185 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

本段讨论了共有土地上恶意共有人收取孳息的限制,以及善意占有人的孳息收取权范围。文中指出,孳息是依据土地权利而非种子权利归属,且善意占有人在遭受追夺前仍享有收取权。

[IULIANUS libro septimo digestorum. ] §22.1.25.prQui scit fundum sibi cum alio communem esse, fructus, quos ex eo perceperit inuito uel ignorante socio, non maiore ex parte suos facit quam ex qua dominus praedii est: nec refert, ipse an socius an uterque eos seuerit, quia omnis fructus non iure seminis, sed iure soli percipitur: et quemadmodum, si totum fundum alienum quis sciens possideat, nulla ex parte fructus suos faciet, quoquo modo sati fuerint, ita qui communem fundum possidet, non faciet suos fructus pro ea parte, qua fundus ad socium eius pertinebit.
[尤里安,著《学说汇纂》第七卷] 知晓土地为自己与他人共有之人,在违背共有人之意或共有人不知情的情况下,其从该土地上收取的孳息,其据为己有的份额不得多于其作为土地所有人的所有权份额:且由他本人、共有人还是双方共同播种并无关系,因为一切孳息非依据种子的权利、而是依据土地的权利被收取:正如某人若明知而占有他人全部土地,无论以何种方式播种,均不得将任何部分的孳息据为己有一样,占有共有土地之人,对于土地属于其共有人的份额,亦不得将孳息据为己有。
§22.1.25.1In alieno fundo, quem Titius bona fide mercatus fuerat, frumentum seui: an Titius bona fidei emptor perceptos fructus suos faciat? respondi, quod fructus qui ex fundo percipiuntur intellegi debet propius ea accedere, quae serui operis suis adquirunt, quoniam in percipiendis fructibus magis corporis ius ex quo percipiuntur quam seminis, ex quo oriuntur aspicitur: et ideo nemo umquam dubitauit, quin, si in meo fundo frumentum tuum seuerim, segetes et quod ex messibus collectum fuerit meum fieret.
在提蒂乌斯已善意买受的他人土地上,我播种了小麦:作为善意买受人的提蒂乌斯是否将收取的孳息据为己有? 我回答说:应当理解为,从土地上收取的孳息更接近于奴隶通过其劳役所取得的财产,因为在收取孳息时,人们更多考虑的是收取孳息的客体本身(土地)的权利,而非其所源自的种子的权利:因此,从未有人怀疑,如果我在自己的土地上播种了你的小麦,作物及从收割中收获的财产均归我所有。
porro bonae fidei possessor in percipiendis fructibus id iuris habet, quod dominis praediorum tributum est.
此外,善意占有人在收取孳息方面享有与土地所有人相同的权利。
praeterea cum ad fructuarium pertineant fructus a quolibet sati, quanto magis hoc in bonae fidei possessoribus recipiendum est, qui plus iuris in percipiendis fructibus habent? cum fructuarii quidem non fiant, antequam ab eo percipiantur, ad bonae fidei autem possessorem pertineant, quoquo modo a solo separati fuerint, sicut eius qui uectigalem fundum habet fructus fiunt, simul atque solo separati sunt.
再者,既然由任何人播种的孳息都属于用益物权人,那么在收取孳息方面享有更大权利的善意占有人,岂非更应承认此点? 因为用益物权人的孳息在其收取之前并不归其所有,而对善意占有人而言,无论以何种方式与土地分离,孳息即归其所有,正如拥有永租地之人的孳息一旦与土地分离即归其所有一样。
§22.1.25.2Bonae fidei emptor seuit et antequam fructus perciperet, cognouit fundum alienum esse: an perceptione fructus suos faciat, quaeritur.
善意买受人进行了播种,但在收取孳息之前,得知土地属于他人:现问,他是否通过收取而将孳息据为己有。
respondi: bonae fidei emptor quod ad percipiendos fructus intellegi debet, quamdiu euictus fundus non fuerit: nam et seruus alienus quem bona fide emero tamdiu mihi ex re mea uel ex operis suis adquiret, quamdiu a me euictus non fuerit.
我回答说:就收取孳息而言,只要土地尚未被追夺,善意买受人即应当被理解为该身份:因为我善意买受的他人奴隶,只要未从我处被追夺,亦在同样长的时间内通过我的财产或其自身的劳役为我取得财产。

词汇与语法注释

  1. 22.1.25.prnon maiore ex parte suos facit quam ex qua dominus praedii est — 通过补全省略部分 `non maiore ex parte... quam [pro ea parte] ex qua [parte] dominus praedii est` 来理解,意为“其据为己有的份额不得多于其作为土地所有人享有的份额”。
  2. 22.1.25.1propius ea accedere — `ea` 为中性复数宾格,带有所属的 `quae` 从句。比较级副词 `propius` 在省略介词 `ad` 的情况下直接支配该宾格,表示“更接近[那些……的事物]”。
  3. 22.1.25.1fructuarii — 名词 `fructuarius`(用益物权人)的单数属格(所有权/属性属格)。此处需补出主语 `fructus`,理解为 `fructus fructuarii non fiant`(孳息不归用益物权人所有)。
  4. 22.1.25.2quod ad percipiendos fructus intellegi debet — `quod ad` 是表示“关于……”的惯用表达。此外,在 `intellegi debet` 之后需要补出类似 `ut bonae fidei emptor` 的主格补语,整句理解为“在收取孳息方面,应当被理解为[善意买受人]”。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §22.1.25.pr-22.1.25.2. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:22.1.25.pr-22.1.25.2

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。