[IULIANUS libro septimo digestorum. ] §22.1.25.prQui scit fundum sibi cum alio communem esse, fructus, quos ex eo perceperit inuito uel ignorante socio, non maiore ex parte suos facit quam ex qua dominus praedii est: nec refert, ipse an socius an uterque eos seuerit, quia omnis fructus non iure seminis, sed iure soli percipitur: et quemadmodum, si totum fundum alienum quis sciens possideat, nulla ex parte fructus suos faciet, quoquo modo sati fuerint, ita qui communem fundum possidet, non faciet suos fructus pro ea parte, qua fundus ad socium eius pertinebit.
[ユリアヌス著『学説彙纂』第7巻] 土地が他者と自己に共有であることを知っている者は、共有者の意に反して、または共有者が知らないうちにそこから収取した果実について、土地の所有者である割合を超える部分については自己のものとはしない。 自己が蒔いたか、共有者が蒔いたか、あるいは双方が蒔いたかは問題ではない。 なぜなら、すべての果実は種の権利によってではなく、土地の権利によって収取されるからである。 そしてちょうど、誰かが他人の土地全体を悪意で占有している場合、どのような方法で蒔かれたものであっても、どの部分の果実も自己のものしないのと同様に、共有地を占有する者は、土地がその共有者に属する割合については、果実を自己のものとしない。
§22.1.25.1In alieno fundo, quem Titius bona fide mercatus fuerat, frumentum seui: an Titius bona fidei emptor perceptos fructus suos faciat? respondi, quod fructus qui ex fundo percipiuntur intellegi debet propius ea accedere, quae serui operis suis adquirunt, quoniam in percipiendis fructibus magis corporis ius ex quo percipiuntur quam seminis, ex quo oriuntur aspicitur: et ideo nemo umquam dubitauit, quin, si in meo fundo frumentum tuum seuerim, segetes et quod ex messibus collectum fuerit meum fieret.
ティティウスが善意で買い受けていた他人の土地において、私が小麦を蒔いた。 善意の買主であるティティウスは、収取した果実を自己のものとするか。 私は回答した。 土地から収取される果実は、奴隷がその労役によって取得するものにより近く準じるものと解されるべきである。 なぜなら、果実の収取においては、果実が生じる種よりも、それが収取される実体(土地)の権利がより重視されるからである。 それゆえ、もし私が自分の土地にあなたの小麦を蒔いたとしても、作高および収穫から集められたものは私のものになるということに、これまで誰も疑いを挟まなかった。
porro bonae fidei possessor in percipiendis fructibus id iuris habet, quod dominis praediorum tributum est.
さらに、善意の占有者は、果実を収取することに関して、土地の所有者に与えられているのと同一の権利を有する。
praeterea cum ad fructuarium pertineant fructus a quolibet sati, quanto magis hoc in bonae fidei possessoribus recipiendum est, qui plus iuris in percipiendis fructibus habent? cum fructuarii quidem non fiant, antequam ab eo percipiantur, ad bonae fidei autem possessorem pertineant, quoquo modo a solo separati fuerint, sicut eius qui uectigalem fundum habet fructus fiunt, simul atque solo separati sunt.
そのうえ、誰によって蒔かれたものであれ、果実が用益権者に属するのであるから、果実の収取においてより大きな権利を持つ善意の占有者において、これがなおさら認められるべきではないか。 用益権者の果実は、彼によって収取されるまでは彼のものではないが、善意の占有者に対しては、どのような方法であれ、地表から分離された瞬間に属するからである。 それは永小作地を有する者の果実が、地表から分離されると同時に彼らのものになるのと同様である。
§22.1.25.2Bonae fidei emptor seuit et antequam fructus perciperet, cognouit fundum alienum esse: an perceptione fructus suos faciat, quaeritur.
善意の買主が種を蒔いたが、果実を収取する前に、土地が他人のものであると知った。 彼は収取によって果実を自己のものとするかが問われる。
respondi: bonae fidei emptor quod ad percipiendos fructus intellegi debet, quamdiu euictus fundus non fuerit: nam et seruus alienus quem bona fide emero tamdiu mihi ex re mea uel ex operis suis adquiret, quamdiu a me euictus non fuerit.
私は回答した。 善意の買主は、土地が追奪されない限り、果実の収取に関しては、そのように解されるべきである。 なぜなら、私が善意で買い受けた他人の奴隷もまた、私から追奪されない限り、私の財産から、あるいはその労役から、私のために取得するからである。