[PAULUS libro trigesimo septimo ad edictum. ] §22.1.24.prSi quis solutioni quidem moram fecit, iudicium autem accipere paratus fuit, non uidetur fecisse moram: utique si iuste ad iudicium prouocauit.
[保罗,著《告示注解》第三十七卷] 如果某人确实在支付上构成了迟延,但准备好接受审判,他就不被视为构成了迟延:尤其是如果他出于正当理由诉诸审判。
§22.1.24.1Cum reus moram facit, et fideiussor tenetur.
当主债务人构成迟延时,保证人亦承担责任。
§22.1.24.2Mora uidetur creditori fieri, siue ipsi siue ei cui mandauerat siue ei qui negotia eius gerebat mora facta sit: nec hoc casu per liberam personam adquiri uidetur, sed officium impleri, sicuti, cum quis furtum mihi facientem deprehendit, negotium meum agens manifesti furti actionem mihi parat: item cum procurator interpellauerit promissorem hominis, perpetuam facit stipulationem.
债权人被视为遭遇了迟延,无论是对他本人、他所委托的人,还是为他管理事务的人构成了迟延:且在这种情况下,并不被视为是通过自由人取得了权利,而是职务得以履行,犹如有某人抓获了对我实施盗窃的人,他在处理我的事务的同时,为我准备了显明盗窃之诉;同样,当代理人对特定奴隶之承诺人进行催告时,他使该口头契约具有永久效力。