[IDEM libro tertio responsorum. ] §22.1.18.prEuictis agris, si initio conuenit, ut uenditor pretium restitueret, usurae quoque post euictionem praestabuntur, quamuis emptor post dominii litem inchoatam fructus aduersario restituit: nam incommodum medii temporis emptoris damnum est.
[同上,著《答辩集》第三卷] 在土地被追夺的情况下,如果最初约定卖主应当退还价金,那么即使买主在所有权诉讼开始后将孳息返还给对方,追夺之后的利息也应当予以支付;因为中间时期的不便乃是买主的损失。
§22.1.18.1Post traditam possessionem defuncto uenditore, cui successor incertus fuit, medii quoque temporis usurae pretii, quod in causa depositi non fuit, praestabuntur.
在占有转移之后,若卖主死亡且其继承人尚未确定,只要该价金未处于寄托状态,则中间时期的价金利息也应当予以支付。