[ULPIANUS libro septuagesimo sexto ad edictum.
[乌尔比安,同《告示注解》第七十六卷。
] §21.3.1.prMarcellus scribit, si alienum fundum uendideris et tuum postea factum petas, hac exceptione recte repellendum.
] 马尔塞鲁斯写道,如果你出卖了他人的土地,此后该土地成为你的所有物而你提起追索,你将被该抗辩正当地驳回。
§21.3.1.1Sed et si dominus fundi heres uenditori existat, idem erit dicendum.
但是,如果土地的所有人成为出卖人的继承人,也应当这样说。
§21.3.1.2Si quis rem meam mandatu meo uendiderit, uindicanti mihi rem uenditam nocebit haec exceptio, nisi probetur me mandasse, ne traderetur, antequam pretium soluatur.
如果有人根据我的委托出卖了我的物,那么当我对已出卖的物提起追索时,该抗辩将对我产生不利影响,除非证明我曾委托在支付价金之前不得交付。
§21.3.1.3Celsus ait: si quis rem meam uendidit minoris quam ei mandaui, non uidetur alienata et, si petam eam, non obstabit mihi haec exceptio: quod uerum est.
塞尔苏斯说:如果有人以低于我委托的价格出卖了我的物,该物不被视为已被转让;如果我追索该物,该抗辩不会对我构成障碍。 这是正确的。
§21.3.1.4Si seruus merces peculiariter emerit, deinde dominus eum, priusquam proprietatem rerum nancisceretur, testamento liberum esse iusserit eique peculium praelegauerit et uenditor a seruo merces petere coeperit: exceptio in factum locum habebit, quia is tunc seruus fuisset cum contraxisset.
如果奴隶因其特有财产而购买了商品,随后在其取得这些商品的所有权之前,主人通过遗言命令释放他为自由人并向他先遗赠了特有财产,而卖主开始向该奴隶追索商品:基于事实的抗辩将得以成立,因为他在缔约时是奴隶。
§21.3.1.5Si quis rem emerit, non autem fuerit ei tradita, sed possessionem sine uitio fuerit nactus, habet exceptionem contra uenditorem, nisi forte uenditor iustam causam habeat, cur rem uindicet: nam et si tradiderit possessionem, fuerit autem iusta causa uindicanti, replicatione aduersus exceptionem utetur.
如果有人购买了物,但该物尚未交付给他,但他无瑕疵地取得了占有,他拥有对抗出卖人的抗辩,除非出卖人有正当理由追索该物;因为即使出卖人交付了占有,但若追索者有正当理由,他将使用针对抗辩的再抗辩。