[UENULEIUS libro sexto decimo stipulationum.
[威努莱乌斯,《问答规定》第十六卷。
] §21.2.75.prQuod ad seruitutes praediorum attinet, si tacite secutae sunt et uindicentur ab alio, Quintus Mucius et Sabinus existimant uenditorem ob euictionem teneri non posse: nec enim euictionis nomine quemquam teneri in eo iure, quod tacite soleat accedere: nisi ut optimus maximusque esset traditus fuerit fundus: tunc enim liberum ab omni seruitute praestandum.
] 关于地役权,如果它们是默示随伴的,并且被他人所诉请,昆图斯·穆西乌斯和萨比努斯认为,出卖人不能因追夺而承担责任;因为对于通常默示随附的权利,任何人都不因追夺的名义承担责任,除非土地是以“最优最大”的状态交付的;因为在这种情况下,必须保证该土地免除一切地役权。
si uero emptor petat uiam uel actum, uenditorem teneri non posse, nisi nominatim dixerit accessurum iter uel actum: tunc enim teneri eum, qui ita dixerit.
但如果买受人诉请通行权或驱畜通行权,出卖人不能承担责任,除非他明确说明了人行通道或驱畜通行权将会随附;因为在这种情况下,如此说明的人应当承担责任。
et uera est Quinti Muci sententia, ut qui optimum maximumque fundum tradidit, liberum praestet, non etiam deberi alias seruitutes, nisi hoc specialiter ab eo accessum sit.
昆图斯·穆西乌斯的观点是正确的,即交付“最优最大”土地的人,应当保证该土地是不受负担的,但并不因此也应提供其他地役权,除非这已由他特别约定随附。