[CALLISTRATUS libro secundo quaestionum.
[卡利斯特拉特,《问题集》第二卷。
] §21.2.72.prCum plures fundi specialiter nominatim uno instrumento emptionis interposito uenierint, non utique alter alterius fundus pars uidetur esse, sed multi fundi una emptione continentur.
] 当多个土地逐一指名地在一份买卖文书中被售出时,绝非一块土地被视为另一块土地的一部分,而是多个土地被包含在一次买卖中。
et quemadmodum, si quis complura mancipia uno instrumento emptionis interposito uendiderit, euictionis actio in singula capita mancipiorum spectatur, et sicut aliarum quoque rerum complurium una emptio facta sit, instrumentum quidem emptionis interpositum unum est, euictionum autem tot actiones sunt, quot et species rerum sunt quae emptione comprehensae sunt: ita et in proposito non utique prohibebitur emptor euicto ex his uno fundo uenditorem conuenire, quod una cautione emptionis complures fundos mercatus comprehenderit.
正如某人通过一份买卖文书出售多个奴隶时,追夺之诉是针对奴隶的各个个体来考虑的;又如在对其他多个物进行一次买卖时,虽然介于其间的买卖文书只有一份,但追夺之诉的数量却与该买卖中所包含的物的种类的数量相同:同样,在设定的情形中,当这些土地中的一块被追夺时,买受人绝不会因为他在一份买入保证书中包含了对多个土地的购买,而被禁止起诉出卖人。