[MODESTINUS libro quinto responsorum. ] §21.2.63.prHerennius Modestinus respondit non obesse ex empto agenti, quod denuntiatio pro euictione interposita non esset, si pacto ei remissa esset denuntiandi necessitas.
[MODESTINUS libro quinto responsorum.] 赫伦尼乌斯·莫德斯蒂诺斯答复道:如果通过合意免除了他告知的必要性,则未因追夺而发出告知这一事实,对于提起买卖之诉的人并无妨碍。
Gaia Seia §21.2.63.1fundum a Lucio Titio emerat et quaestione mota fisci nomine auctorem laudauerat et euictione secuta fundus ablatus et fisco adiudicatus est uenditore praesente: quaeritur, cum emptrix non prouocauerat, an uenditorem poterit conuenire.
盖雅·塞雅从卢基乌斯·提图斯处购买了土地,当以国库名义提起权利争议时,她指名了担保人,并且在追夺发生后,该土地在卖方在场的情况下被收回并判给国库。 现问,由于买方未提起上诉,她是否可以起诉卖方。
Herennius Modestinus respondit, siue quod alienus fuit cum ueniret siue quod tunc obligatus, euictus est, nihil proponi, cur emptrici aduersus uenditorem actio non competat.
赫伦尼乌斯·莫德斯蒂诺斯答复道:无论是因为该土地在卖出时属于他人,还是因为当时已被设定抵押,土地既然被追夺,就没有理由认为买方不享有针对卖方的诉权。
§21.2.63.2Herennius Modestinus respondit: si emptor appellauit et bonam causam uitio suo ex praescriptione perdidit, ad auctorem reuerti non potest.
赫伦尼乌斯·莫德斯蒂诺斯答复道:如果买方提起了上诉,但因自身的过失而在时效上丧失了本可胜诉的案件,则他不能再向担保人追偿。