[CELSUS libro uicesimo septimo digestorum. ] §21.2.62.prSi rem quae apud te esset uendidissem tibi, quia pro tradita habetur, euictionis nomine me obligari placet.
[CELSUS libro uicesimo septimo digestorum.]\n\n如果我将你处保管的物卖给你,因为该物被视为已交付,所以大家同意我因追夺而承担义务。
§21.2.62.1Si ei qui mihi uendidit plures heredes exstiterunt, una de euictione obligatio est omnibusque denuntiari et omnes defendere debent: si de industria non uenerint in iudicium, unus tamen ex is liti substitit, propter denuntiationis uigorem praedictam absentiam omnibus uincit aut uincitur, recteque cum ceteris agam, quod euictionis nomine uicti sint.
\n\n如果向我出售之人的数个继承人出现,关于追夺的义务是单一的,且必须向所有人发出告知,并且所有人均须进行抗辩;如果他们故意不出庭,但他们中的一人仍承担了诉讼,则凭借告知的效力,他不顾前述的缺席而为所有人赢得或输掉诉讼,并且我将有权对其他人提起诉讼,理由是他们因追夺而被判败诉。
§21.2.62.2Si fundum, in quo usus fructus Titii erat, qui ei relictus est quoad uiuet, detracto usu fructu ignoranti mihi uendideris et Titius capite deminutus fuerit et aget Titius ius sibi esse utendi fruendi, competit mihi aduersus te ex stipulatione de euictione actio: quippe si uerum erat, quod mihi dixisses in uenditione, recte negarem Titio ius esse utendi fruendi.
\n\n如果在某块土地上存在提图斯的用益权(该用益权是遗赠给他终身享有的),而你将该土地作为不含用益权之物卖给不知情的我,且提图斯遭受了人格减等,但提图斯仍提起诉讼,主张自己享有用益权,则我享有针对你的基于追夺约定的诉权;因为,如果在买卖时你对我说的话是真的,我本可以正当地否认提图斯享有用益权。